Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quod, cum peccatum. etiam sit poena peccati, peccatum, est ab homine, poena a Deo.

Quod autem quaedam peccata poena sint, et ipsa poena iusta sit et a Deo sit, Augustinus evidenter tradit in libro I Retractationum dicens, quaedam necessitate fieri ab homine, quae mala sunt, et eadem iusta poena peccati sunt: Sunt, inquit, necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere, et non potest.

Unde est illud Apostoli: "Non quod volo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago". Et illud: "Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis, faciatis" ; sed haec omnia ex illa mortis damnatione sunt. Nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt: si enim non receditur ab eo modo, quo naturaliter factus est homo, cum haec facit, ea utique facit, quae debet. Si autem homo, quia ita est, non est bonus, nec habet in potestate ut sit bonus — sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse qualem se esse debere videt — poenam istam esse, quis dubitet? Omnis autem poena, si peccati poena est, iusta est et supplicium nominatur. Si autem iniusta est poena — quoniam poenam esse, nemo ambigit — iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro, quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta est haec poena et pro peccato aliquo impenditur. Non enim quisquam iniuste dominans, aut surripere hominem potuit, veluti ignoranti Deo, aut extorquere invito tanquam invalidiori, ut hominem iniusta poena cruciaret. Relinquitur ergo, ut haec poena iusta de damnatione hominis veniat.

His atque aliis pluribus testimoniis docetur, quaedam esse peccata et poenas peccati.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5