Capitulum 6
Capitulum 6
De quibusdam, quae indubitanter peccata sunt et poenae, et in quantum eis patimur, peccata non sunt.
Praeterea, nullatenus ambigendum est, quaedam peccata absque ullo scrupulo poenas esse, ut invidia, quae est dolor alieni boni, et ira; quae etiam, non in quantum poenae sunt, peccata sunt; ita etiam de cupiditate et timore et aliis huiusmodi sentiendum est.
Unde Augustinus in libro 83 Quaestionum ait: "Omnis perturbatio passio; omnis cupiditas perturbatio; omnis igitur cupiditas passio. Omnis vero passio cum est in nobis, ipsa passione patimur; omnis igitur cupiditas cum est in nobis, ipsa cupiditate patimur, et in quantum cupiditas est, patimur; omnis autem passio, in quantum ipsa patimur, non est peccatum. lta et de timore. Non enim consequens est, ut si patimur timorem, ideo non sit peccatum, quia multa sunt peccata quae patimur, sed non in quantum patimur eis"
Illud autem diligenter est adnotandum, quod supra positis verbis Augustini dicentis, quaedam necessitate facta esse improbanda et mala, videtur obviare quod Hieronymus ait in Explanatione fidei; quod licet supra sit positum, tamen, ut perfectius sciatur, iterare non piget: "Exsecramur, inquit, eorum blasphemiam, qui dicunt, impossibile aliquid homini a Deo esse praeceptum, et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in commune posse servari". Et paulo post: "Et tam illos errare dicimus, qui cum Manichaeo dicunt, hominem peccatum vitare non posse, quam illos qui cum Ioviniano asserunt, hominem non posse peccare"
Ecce hic Hieronymus dicit errorem esse, si quis dicat hominem vitare peccatum non posse: qui autem dicit, quaedam necessitate fieri, quaedam dicit non posse vitari: cum ergo id Augustinus dicat, videtur aut erroris esse quod tradit, aut non esse verum quod Hieronymus ait.
Ad quod dici potest, quia Augustinus secundum statum huius miseriae — ad quam pertinet ignorantia et difficultas, ut idem ait in libro De libero arbitrio, quae ex iusta damnatione descenderunt —— illud tradidit, ubi et venialia peccata inclusit. Hieronymus vero de mortalibus tantum loquitur peccatis, quae unusquisque, gratia illuminatus, vitare valet; vel de homine secundum statum liberi arbitrii ante peccatum illud ait.
Satis diligenter eorum posuimus sententiam, qui dicunt, omnes actus naturas esse, et in quantum sunt, bonos esse. In quo tractatu quaedam interseruimus, quae non ex eorum tantum persona accipienda sunt, quia ab omnibus catholice sapientibus absque haesitatione tenentur; atque auctoritatum testimoniis et rationibus eorumdem traditionem munivimus, qui dicunt, omnes actus essentia sui, id est, in quantum sunt, esse bonos, quosdam vero, in quantum inordinate fiunt, peccata esse. Addunt quoque, quosdam non tantum essentia, sed etiam genere bonos esse, ut reficere esurientem, qui actus est de genere operum misericordiae; quosdam vero actus absolute ac perfecte bonos dicunt, quos non solum essentia vel genus, sed etiam causa et finis commendant, ut sunt illi qui ex voluntate bona proveniunt et bonum finem metiuntur.
On this page