Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quod aliqui. putant, malos actus nullo modo esse et Deo.

Sunt autem et alii plurimi, longe aliter de peccato et de actu sentientes; asserunt enim, voluntatem malam et actum malum peccata esse, et nulla ratione bona, nec secundum aliquam rationem ex Deo auctore esse, quia sine Deo fiunt.

Sine eo namque, ut ait Evangelista, "factum est nihil", id est peccatum, quod dicitur esse nihil, non quia non sit actio, vel voluntas mala, quae aliquid est, sed quia a vero esse separat homines et ad malum trahit, et sic ad non esse deducit. "Qui enim summi boni participatione recedunt, quod solum vere ac proprie est, merito non esse dicuntur".

Ideoque Augustinus dicit Super Ioannem "peccatum nihil esse, nihilque fieri homines, cum peccant".

Hac igitur ratione astruunt, peccatum nihil esse, quia a vero esse hominem elongat; voluntatemque malam atque actionem, sive locutionem malam, peccatum esse dicunt, quia praevaricatio et inobedientia haec sunt et contra legem Dei fiunt; quae tamen sunt, sed ab homine, vel diabolo, non a Deo. Nullatenus enim a Deo haec esse dicunt, sive in quantum sunt, sive alio modo.

Illa quoque Augustini verba, quibus dicit, "omne quod est, in quantum est, bonum esse et Deum habere auctorem", de naturis sive substantiis tantum accipienda fore tradunt. Substantiae vero nomine atque naturae dicunt significari substantias ipsas, et ea quae naturaliter habent, scilicet, quae concreata sunt eis, sicut anima naturaliter habet intellectum et ingenium et voluntatem et huiusmodi; quod ex verbis Augustini praemissis col-ligitur, ubi hominem appellat naturam, et malum hominem malam naturam.

Secundum hanc igitur assertionem vel acceptionem mali actus non sunt naturae vel substantiae, nec etiam boni actus; quod utique videtur Augustinus innuere in libro Retractationum, distinguens inter substantias sive naturas, et bonas actiones sive malas. Aperiens enim, quomodo intelligendum sit quiddam in libro De vera Religione ab eo traditum, ait: "Hoc de substantiis atque naturis dictum est: inde enim disputabatur, non de bonis actionibus atque peccatis". Aperte hic videtur dividere inter naturas sive substantias, et actiones sive peccata. Ideoque asserunt praefati doctores, actiones interiores vel exteriores non esse naturas vel substantias, quae, si malae sunt, peccata sunt, neque a Deo sunt.

Quod vero mali actus non sint naturae, Augustinus videtur notare in prima responsione contra Pelagianos, ita dicens: "Opera diaboli, quae vitia dicuntur, actus sunt, non res".

Idem in quarta; "Omne malum natura non est, sed actus, accidens alicui ex defectu boni. Quam ob rem, quod natura non est, Deus non fecit, quia natura est omne quod fecit".

Item: "Omne quod natura bonum est, Deus ex nihilo fecit, non diabolus".

Ex quo colligitur, res aliquas esse, quae a Deo non sunt, eisque homines mali sunt.

Quod nihilominus et ipsi concedunt, innitentes verbis Augustini superius positis, qui in Enchirido, determinans illa verba Prophetae: "Vae! his qui dicunt bonum malum", dicit, "de ipsis rebus, quibus homines mali sunt, non de hominibus hoc esse intelligendum". Sunt ergo aliquae res, quibus homines mali sunt.

Id vero, quo homo fit deterior, a Deo non est, quia, ut ait Augustinus in libro 83 Quaestionum, "Deo auctore homo non fit deterior". Non est igitur Deus auctor rerum, quibus homo fit deterior; at sunt aliquae res, ut dictum est, quibus homines mali sunt; sunt igitur aliquae res, quae a Deo non sunt, quia peccata ipsae sunt. Ideoque Scriptura in pluribus contestatur locis, Deum non esse auctorem malorum, id est eorum quae peccata sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1