Capitulum 2
Capitulum 2
Ex quo sensu dictum sit: Deus non est mali auctor.
In hoc autem verbo, superiorum sententiae recte opponitur, qui dicunt, Deum non esse auctorem eorum, quae mala sunt, in quantum mala sunt, sed in quantum sunt; et in quantum mala sunt, dicunt ea nihil esse. Quid igitur mirum, si Deus dicitur non esse auctor eorum, in quantum nihil sunt, cum nihil nullus auctor existere queat? Ideoque cum dicitur Deus esse auctor omnium quae sunt, bonorum isti subintelligi volunt. Bona autem illa dicunt esse, quae naturaliter sunt; ea vero naturaliter esse dicunt, non Solum quae substantiae sunt, vel concreta substantiis, qualiter supra acceperunt, sed et omnia quae naturam non privant bono. Et ita secundum eosdem multiplex in Scripturis fit intelligentia, ubi de natura sive substantia, vel de his quae naturaliter sunt, sermo occurrit.
Sed super illum locum Psalmi: "Non est substantia", ita Augustinus de substantia disserit, ut praemissae sententiae videatur consentire, dicens: "Substantia intelligitur illud quod sumus, quidquid sumus: homo, pecus, terra, sol;,omnia ista substantiae sunt, eo ipso quo sunt. Naturae ipsae substantiae dicuntur; nam quod nulla est substantia, nihil omnino est; substantia ergo est aliquid esse". "Deus fecit hominem substantiam, sed per iniquitatem lapsus est homo a substantia, in qua factus est; iniquitas quippe ipsa non est substantia: non enim iniquitas est natura, quam formavit Deus, sed iniquitas est perversio, quam fecit homo". "Naturae onmes per ipsum factae sunt; iniquitas per ipsum facta non est, quia iniquitas non est substantia. In illo hymno trium puerorum universa creatura laudans Deum commemoratur. Laudant enim omnia Deum, sed quae fecit Deus: laudat ibi serpens Deum, sed non avaritia. Omnia repentia ibi nominata sunt, sed non aliqua vitia: vitia enim ex nobis et ex nostra voluntate habemus, et vitia non sunt substantia".
Intendant his verbis diligenter praemissarum assertores sententiarum, et percipere poterunt rationem et causam dictorum, ubi Scriptura de natura vel substantia mentionem facit.
Illarum vero sententiarum iudicium, prudentis lectoris, cui utriusque sententiae notitiam plenarie dedimus, arbitrio relinquimus, ad ea quae adhuc nobis supersunt tractanda festinantes.
Cum igitur in hoc omnes consentiant catholici tractatores, quod scilicet Deus non est auctor malorum, cavendum est tamen, ne malorum nomine poenas, sicut peccata, generaliter includas. Poenarum enim Deus auctor est, sicut ipse per Prophetam ait: "Non est malum in civitate, quod Dominus non fecerit". item alibi ex persona sua ait: "Ego sum Deus, creans malum et faciens bonum". Ecce hic dicitur creasse et fecisse malum; sed mali nomine poena intelligitur, non peccatum; sicut e converso, cum dicitur Deus non esse auctor malorum, nomine mali peccata intelliguntur.
Ideoque Augustinus, qui dixerat in libro 83 Quaestionum, quod Deus auctor mali non sit, in I libro Retractationum, quomodo id intelligendum sit, aperit dicens: "Videndum est, ne male intelligatur quod dixi: Deus auctor mali non est, qui et omnium quae sunt auctor est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt; et ne hinc putetur, non ab illo esse poenam malorum, quae utique malum est his qui puniuntur. Sed hoc ita dixi, sicut dictum est: "Deus mortem. non fecit", cum alibi scriptum sit: "Mors et vita a Domino est". Malorum ergo poena, qtiae a Deo est, malum est quidem malis, sed in bonis Dei operibus est quoniam iustum est, ut mali puniantur; et utique bonum est omne quod iustum est". Sic ergo dicitur Deus non fecisse mortem, quia non fecit illud, pro quo mors infligitur, id est peccatum.
On this page