Capitulum 1
Capitulum 1
De voluntate et eius fine.
Sciendum igitur est, quod ex fine suo, ut ait Augustinus, voluntas cognoscitur, utrum recta, an prava sit. Finis autem bonae voluntatis beatitudo est, vita aeterna, Deus ipse. Malae vero finis est aliud, scilicet mala delectatio, vel aliquid aliud, in quo non debet voluntas quiescere.
Finem bonum insinuat Propheta dicens: "Omnis consummationis vidi finem, etc. Caritas ergo, cuius latum mandatum est, finis omnis consummationis est", id est omnis bonae voluntatis et actionis, ad quam omne praeceptum referendum est.
Unde Augustinus in Enchiridio: "Omnia praecepta divina referuntur ad caritatem, de qua dicit Apostolus: "Finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta". Omnis itaque praecepti finis caritas est, id est ad caritatem refertur omne praeceptum. Quod vero ita fit vel timore poenae vel aliqua intentione carnali, ut non referatur ad caritatem quae est dilectio Dei et proximi, nondum fit quemadmodum fieri oportet, quamvis fieri videatur". "Tunc enim recte fiunt quae Deus mandat et quae consilio monet, cum referuntur ad dilectionem Dei et proximi".
On this page