Capitulum 2
Capitulum 2
Quis sit bonus linis, scilicet caritas.
Qui ergo caritatem sibi ponit finem, Deum sibi ponit finem; unde et "Christum finem legis ad iustitiam dicit Apostolus esse omni credenti. Et recte dicitur Christus finis legis ad iustitiam", quia, ut ait Angustinus in libro Sententiarum Prosperi, "in Christo lex iustitiae non consumitur, sed impletur. Omnis enim perfectio ex ipso est, ultra quem non est quo spes se extendat". "Finis fidelium Christus est, ad quem cum pervenerit currentis intentio, non habeat quo possit amplius venire, sed habet id in quo habeat permanere". Finis ergo rectus atque supremus Deus est, Pater scilicet et Filius et spiritus sanctus; neque hi tres sunt tres fines, sed unus finis, quia non tres dii, sed urms est Deus.
On this page