Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quod omnes bonae voluntates unum finem habent, et tamen quaedam diversos lines sortiuntur.

Sed quaeritur, utrum omnes bonae voluntates unum tantum habeant finem.

De hoc Augustinus in XI libro De Trinitate ait ita: "Aliae atque aliae voluntates suos proprios fines habent, qui tamen referuntur ad finem illius voluntatis, qua volumus beate vivere, et ad eam pervenire vitam, quae non referatur ad aliud, sed amanti per se ipsa sufficiat; quemadmodum voluntas videndi, finem habet visionem, et voluntas videndi fenestram, finem habet fenestrae visionem; altera vero est voluntas per fenestram videndi transeuntes, cuius item finis est visio transeuntium. Ad quod etiam praedictae referuntur voluntates".

Item: "Rectae sunt voluntates et omnes sibimet religatae, si bona est illa, ad quam cunctae referuntur. Si autem prava est, pravae sunt onmes; et ideo rectarum voluntatum connexio, iter quoddam est ascendentium ad beatitudinem, quod certis velut passibus agitur; pravarum autem et distortarum voluntatum implicatio vinculum est, quo alligabitur qui hoc agit, ut "proiiciatur in tenebras exteriores"".

His auctoritatum testimoniis evidenter monstratur, plures in fidelibus rectas esse voluntates, proprios ac diversos fines habentes, et tamen unum eundemque, quia omnes referuntur ad unum, qui est finis finium, de quo paulo ante diximus; ita e converso forte est et in malis.

Verumtamen huic sententiae, qua dictum est, fidelium quasdam rectas voluntates diversos fines sortiri, et tamen ad unum referri, videtur obviare quod alibi Augustinus monet, ne scilicet nobis duos fines constituamus, ita inquiens in libro de Sermone Domini in monte: "Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus: ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adiicitur, ut illud impleatur: "Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adiicientur vobis"". Non dixit: "primum quaerite regnum Dei, et deinde quaerite ista, quamvis sint necessaria; sed ait: "haec omnia adiicientur vobis, id est, haec consequentur, si illa quaeratis; ne, cum ista quaeritis, illinc avertamini, aut ne duos fines constituatis, ut et regnum propter se appetatis, et ista necessaria propter illud"". "Ergo propter regnum Dei tantum debemus operari omnia, non solam vel cum regno Dei mercedem temporalem meditari".

Ecce hic aperte dicit, ne duos fines nobis constituamus, sed unum tantum, id est regnum Dei, cum supra dixerit, bonas voluntates alias et alias proprios habere fines.

Haec autem sibi non repugnare, animadvertit qui verbis praemissis simplici oculo diligenter intendit. Qui enim dixit, ne duos fines nobis constituamus, sed omnia propter regnum faciamus, ipse praemisit, quod debemus manducare, ut evangelizemus. Cum autem haec ita facimus, actionis illius finem Evangelium constituimus, sed et hunc finem ad regnum Dei referimus. Manducamus enim propter Evangelium, et manducamus et evangelizamus propter regnum Dei. Duos ergo fines nobis in manducando constituimus; sed ista facientes, nunquid peccamus? Absit. Nam et ipse sic facere suadet, si diligenter eius verba inspiciantur. Cum ergo ait, ne duos fines nobis constituamus, fines in diversa tendentes intelligi voluit, scilicet, quorum alter ad alterum non referatur; ita et cum dicit, propter regnum Dei tantum omnia agenda, nec cum ipso mercedem temporalem meditandam, ita intelligendum est, ut non appetendo meditemur cum regno mercedem temporalem, ita quod non propter regnum, sed propter se, ut scilicet regnum propter se appetamus, et ista propter illud, sicut ipse docet. Si enim petimus vitam aeternam, petimusque etiam temporalia a Deo; si ea petimus propter vitam aeternam, non offendimus, neque "sinistra tunc scit, quid faciat dextera", quia mercedem temporalem non propter se meditamur, sed "propter regnum Dei, ut sit laeva sub capite, et dextera in amplexu". Alioquin si haec temporalia propter se quaerimus, sicut aeterna, miscetur dextrae sinistra. Ideoque cum Dominus dixerit: "Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis" ; alibi ait: "Sic luceant opera vestra bona coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum qui in caelis est". Propter Deum ergo omnia facienda sunt, ut omnia quae facimus, omniumque fines ad eum referamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3