Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

De differentia voluntatis et intentionis et finis.

Solet etiam quaeri, quid distet inter voluntatem et intentionem ac finem.

Ad quod dici potest, inter voluntatem et finem certo atque evidenti modo distingui, quia voluntas est, qua volumus aliquid; finis vero voluntatis est vel illud quod volumus, per quod impletur ipsa voluntas, vel potius aliud, propter quod illud volumus. Intentio vero interdum pro voluntate, interdum pro fine voluntatis accipitur, quae diligens ac pius lector in Scriptura, ubi haec occurrerint, discernere studeat. Finis autem voluntatis est delectatio bona vel mala, ad quam nititur quisque pervenire.

Unde Augustinus super illum locum Psalmi: "Scrutans corda et renes Deus", ait sic: "Deus solus scrutatur corda, id est, quid quisque cogitet; et renes, id est, quid quemque delectet; quia finis curae et cogitationis est delectatio, ad quam cura et cogitatione nititur quisque pervenire". Et paulo post: "Opera nostra, quae sunt in dictis et factis, possunt homines videre, sed quo animo fiant et quo venire cupiant, solus Deus videt; qui cum videt cor esse in caelo, et non delectari nos in carne, sed in Domino, id est, cum bonae sunt cogitationes et earum fines, dirigit iustum".

Idem super alterius Psalmi locum illum, scilicet: "In laqueo isto quem absconderunt, comprehensus est pes eorum", dicit: "Pes animae amor est, qui, si pravus est, dicitur cupiditas vel libido; si rectus, dicitur caritas. Eo movetur anima, quasi ad locum quo tendit, id est ad delectationem bonam vel malam, quo se pervenisse per amorem laetatur". Finis ergo voluntatis, ut praemissum est, dicitur et illud quod volumus, et illud propter quod volumus; et intentio ad illud respicit propter quod volumus; et voluntas ad illud quod volumus: ut, verbi gratia, si velim esurientem reficere, ut habeam vitam aeternam, voluntas est, qua volo reficere esurientem, cuius finis est refectio esurientis; intentio vero, qua sic ad vitam pervenire volo; finis autem supremus est ipsa vita, ad quem et alius finis refertur.

Sed quaeritur, utrum et intentio talis sit voluntas, et si voluntas est, an in hoc opere sit una eademque voluntas, qua volo habere vitam aeternam, et qua volo reficere esurientem.

Videtur nempe talis intentio esse voluntas, ut enim voluntas est, qua volo reficere pauperem, ita et voluntas est, qua per istud volo habere vitam. Et alia quidem videtur esse voluntas, qua volo habere vitam, et alia, qua pauperi subvenire volo; sed ista ad illam refertur. "Nam etsi hoc ita placet, ut in eo cum aliqua delectatione voluntas acquiescat, nondum tamen est illud quo tenditur, sed hoc ad illud refertur, ut illud deputetur tanquam patria civis, istud vero tanquam refectio vel mansio viatoris" Et sunt istae voluntates affectus sive motus mentis, quibus quasi gressibus vel passibus tenditur ad patriam. Sicut ergo altera est voluntas videndi fenestras, ut supra, docente Augustino didicimus, altera, quae ex ista nascitur, voluntas per fenestras videndi transeuntes; ita nonnullis alia videtur esse voluntas eleemosynas dandi pauperi, alia voluntas habendi vitam.

Alii autem putant, quod una sit voluntas et hic et ibi, sed propter subiectorum multiplicitatem diversitas memoratur voluntatum. Ceterum quodlibet horum verum sit, illud nulli in ambiguum venit, quin voluntas ex suo fine pensetur, utrum recta sit, an prava, peccatum, an gratia; et quin nomine intentionis aliquando finis, aliquando voluntas intelligatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4