Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quare voluntas dicitur peccatum, cum sit de naturalibus, quorum nullum aliud peccatum est.

Hic autem oritur quaestio satis necessaria, ex superioribus causam trahens. Dictum est enim supra, voluntatem inesse naturaliter homini, sicut intellectus et memoria. Quae autem homini naturalia sunt, quantumcumque vitientur, bona tamen esse non desinunt, quia non valet vitium bonitatem, in qua Deus eam fecit, penitus consumere, ut verbi gratia, intellectus vel ratio et ingenium ac memoria, etsi vitiis et peccatis obnubilentur et corrumpantur, bona tamen sunt nec peccata nominantur, sicut Augustinus de ratione, quae est imago Dei, in qua facti sumus, evidenter ostendit in XV libro De Trinitate "Haec est, inquit, imago, in qua homines sunt creati, qua ceteris animalibus praesunt; quae creatura, in rebus creatis excellentissima, cum a Deo iustificatur, a deformi forma in formosam mutatur formam. Erat enim etiam inter vitia natura bona". Haec autem imago ratio est vel intellectus. Cum ergo voluntas de naturalibus sit, quare ipsa non semper bonum est, etsi aliquando vitiis subiaceat?

Ad hoc facile respondent qui dicunt, omnia quae sunt, in quantum sunt, bona esse, quia et ipsam voluntatem, in quantum est, vel in quantum voluntas est, ut supra posuimus, bonum esse asserunt, sed in quantum inordinata est, mala est et peccatum.

Ubi potest ab eis rationabiliter quaeri: Si voluntas, in quantum inordinata est, peccatum est, quare ergo intellectus, ratio, ingenium et huiusmodi, cum inordinata sunt, peccata non sunt? Inordinata vero sunt, sicut voluntas, cum ad rectum finem non tendunt, eorumque actus praevaricationes existunt.

Ad quod illi dicunt, voluntatis nomine aliquando vim, scilicet naturalem potentiam volendi, aliquando actum ipsius vis significari. Vis autem ipsa, naturaliter animae insita, nunquam peccatum est, sicut nec vis memorandi vel intelligendi; sed actus huius vis, qui et voluntas dicitur, tunc peccatum est, quando inordinatus est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1