Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quare actus voluntatis sit peccatum, si actus aliarum potentiarum non sunt peccata.

Sed adhuc quaeritur, quare huius naturalis potentiae actus peccatum sit, si aliarum potentiarum actus peccata non sunt, scilicet potentiae memorandi, cuius actus est memorare, et potentiae intelligendi, cuius actus est intelligere.

Ad quod et ipsi dicunt, quia alterius generis est actus ille voluntatis quam actus memoriae vel intellectus. Hic enim actus est ad aliquod adipiscendum, vel non admittendum, qui non potest esse de malis, quin sit malus. Velle enim mala malum est, sed intelligere vel memorari mala malum non est; quamvis eorum quidam etiam hos actus malos esse interdum non improbe asserant. Memorat enim interdum quis malum, ut faciat, et quaerit intelligere verum, ut sciat impugnare.

Ecce qualiter solvitur praemissa quaestio ab his, qui tradunt, omnia esse bona, in quantum sunt.

Qui vero dicunt, voluntates malas peccata esse et nullo modo bona, brevius respondent dicentes, actum voluntatis non esse de naturalibus, sed vim ipsam et potentiam volendi, quae semper bonum est, et in omnibus est, etiam in parvulis, in quibus nondum est eius actus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2