Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Ex quo sensu dicitur naturaliter omnis homo velle bonam.

Praeterea quaeri solet, quomodo intelligendum sit quod, ait Ambrosius, exponens illud verbum Apostoli: "Non enim quod volo, illud ago, sed quod nolo, illud facio". Dicit enim, quod, "homo subiectus peccato, facit quod non vult, quia naturaliter vult bonum. Sed haec voluntas semper caret effectu, nisi gratia Dei adiuvet et liberet". Si homo subiectus peccato est, vult quidem malum et operatur, quia servus est peccati, et eius voluntatem, sicut supra dixit Augustinus, libenter facit; quomodo ergo naturaliter vult bonum? An est eadem voluntas, id est idem motus, qua libenter peccato servit, et qua naturaliter vult bonum? Si non est eadem voluntas, quae ergo istarum est, quae, cum homo iustificatur, a servitute peccati liberatur? Ut enim superius dissseruimus, gratia Dei voluntatem bominis liberat et adiuvat, quae voluntatem hominis praeparat adiuvandam, et adiuvat praeparatam. Sed quae est illa voluntas? An illa quae naturaliter vult bonum, an quae libenter servit peccato, si tamen duae sunt voluntates?

Proposita est quaestio profunda, quae varia a diversis expopositione determinatur.

Alii enim dicunt, duos esse motus: unum, quovult bonum naturaliter. Quare naturaliter et quare naturalis dicitur? Quia talis fuit motus naturae humanae in prima conditione, in qua creati sine vitio sumus, quae proprie natura dicitur: fuit enim homo creatus in voluntate rectus.

Unde in Ecclesiasticis dogmatibus scriptum est: "Firmissime tene, primos homines bonos et rectos esse creatos cum libero arbitrio, quo possent, si vellent, propria voluntate peccare; eosque non necessitate, sed propria voluntate peccasse". Recte igitur dicitur homo naturaliter velle bonum, quia in bona et recta voluntate conditus est: superior enim scintilla rationis, quae etiam, ut ait Hieronymus, "in Cain non potuit exstingui", bonum semper vult et malum odit.

Alium autem dicunt motum esse mentis, quo mens, relicta superiornm lege, subiicit se peccatis eisque oblectatur. Iste motus, ut aiunt, antequam alicui adsit gratia, dominatur in homine et regnat, alterumque deprimit motum; uterque tamen ex libero arbitrio est. Veniente autem gratia, ille malus motus eliditur, et alter naturaliter bonus liberatur et adiuvatur, ut efficaciter bonum velit. Ante gratiam vero, licet naturaliter velit homo bonum, non tamen absolute concedi oportet, bonam habere voluntatem, sed potius malam.

Alii autem dicunt, unam esse voluntatem, id est unum motum, quo naturaliter vult homo bonum, et ex vitio vult malum, eoque delectatur; et in quantum vult bonum, naturaliter bonus est; in quantum malum vult, malus est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3