Capitulum 1
Capitulum 1
An voluntas et actio mala in eodem et circa idem sint unum peccatum, vel plura.
Cum autem voluntas mala et operatio peccatum sint, quaeri solet, utrum in eodem homine et circa eandem rem haec duo unum sint peccatum, vel diversa; ut si quis voluntate furatur, voluntatem habuit malam, quae peccatum est, et actum malum, qui item peccatum est. Haec autem duo diversa sunt, scilicet voluntas et actio, sed nunquid diversa sunt peccata, an unum?
Quidam dicunt, unum esse peccatum; alii vero dicunt diversa esse peccata, quia, cum haec duo esse diversa constet, aut diversa duo peccata dicuntur, aut duo diversa, non peccata.
Quibus alii respondent, haec duo diversa esse, non peccata. Non enim peccata sunt, sed peccatum unum, quia una praevaricatio vel inobedientia in utroque admittitur, sive quando vult, sive quando agit; et unus est ibi contemptus: sed minor, cum in voluntate solum peccatum continetur; maior vero, cum voluntati etiam operatio additur; et ideo maius fit peccatum, sed non, plura, cum voluntas operi mancipatur.
Sed adhuc eisdem obiicitur: Si unum tantum illa duo peccatum sunt, cum quis, voluntate mali prius concepta, deinde opus patraverit, non pro aliquo reus est, nisi pro quo ante opus reus erat, cum adhuc in sola voluntate peccatum consistebat. Nullus enim reus est aeternae mortis, nisi pro peccato; sed peccatum aliud non est admissum actione, quam prius admissum erat voluntate; non igitur pro aliquo alio iste tit damnabilis, actu peccando, quam ante fuerat, cum sola voluntate delinquebat.
Ad hoc etiam et illi respondent dicentes, propter peccatum quidem tantum illum furem reum constitui; et quamvis eius voluntas et actio unum sint peccatum, pro alio tamen reus factus est actu peccando, quam prius erat sola voluntate delinquendo, quia pro actu, qui est aliud quam voluntas, licet non aliud peccatum.
Item et adhuc quaestioni instant dicentes, ideo haec duo diversa peccata esse, quia diversorum legis mandatorum praevaricationes sunt. Alio enim mandato legis prohibetur actio furti, scilicet: "Non furaberis" ; alio voluntas furandi, scilicet: "Non concupisces rem proximi tui". Cum autem haec duo diversa mandata sint, quibus illa duo probibentur, patet, illa duo diversas esse praevaricationes; diversa igitur peccata.
Ad quod etiam illi dicunt, diversa quidem esse mandata, quibus illa duo distinctim prohibentur, ut Augustinus Super Exodum docet; verumtamen in illis non observatis una praevaricatio tantum incurritur, unumque peccatum contrahitur, licet duo diversa illis prohibeantur; sicut e converso duo sunt mandata caritatis, quibus duo praecipiuntur diligi, una tamen in eis nobis caritas commendatur.
On this page