Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Si peccatum ab aliquo commissum in eo sit, usquequo poeniteat.

Praeterea quaeri solet, cum ab aliquo, perpetrato voluntate peccato, voluntas id agendi et actio transierint, nondum tamen vera habita poenitentia, utrum illud peccatum, usquequo poeniteat, sit in eo.

Quod non esse videtur, quia voluntas illa, quae prius fuit, non est; neque actio, quia non illud vult vel agit, quod ante voluit et egit.

Sed non est ignorandum, peccatum duobus modis dici esse in aliquo et transire, scilicet actu et reatu. Actu est in aliquo, dum ipsum quod peccatum est, ut actio vel voluntas, in peccante est; reatu vero, cum pro eo, sive transierit sive adsit, mens hominis polluta est et corrupta, totusque homo suppliciis obligatus perpetuis. Nec unquam est in aliquo peccatum actu, praeter originale, quin sit etiam reatu; sed est reatu interdum, postquam transit actu.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2