Capitulum 3
Capitulum 3
Quibus modis accipitur reatus.
Reatus autem in Scriptura multipliciter accipitur, scilicet pro culpa, pro poena, pro obligatione poenae temporalis, vel aeternae. Si enim mortale est, obligat nos poenae aeternae; si veniale, obligat nos poenae temporali: duo enim sunt peccatorum genera, mortalium scilicet et venialium. Mortale est per quod homo mortem aeternam meretur —— " crimen enim, ut ait Augustinus, est, quod est dignum accusatione et damnatione" -— veniale autem, quod hominem usque in reatum perpetuae mortis non gravat, verumtamen poenam meretur, sed facile indulgetur.
On this page