Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

De modis peccatorum.

Modi autem peccatorum varias in Scriptura habent distinctiones, in qua dicitur duobus modis peccatum committi, scilicet "cupiditate et timore", ut Augustinus tradit super illum locum Psalmi ; "Incensu igni et suffossa". His enim duobus modis dicit omnia mortalia peccata includi. Et

"incensa" ea dicit, quae ex, cupiditate male incendente oriuntur; "suffossa"

vero, quae ex timore male humiliante proveniunt; quod est, quando quis cupit non cupienda, vel timet non timenda.

Alibi vero dicitur peccatum Fieri tribus modis, scilicet cogitatu, verbo et opere.

Unde Hieronymus Super Ezechielem "Tria generalia delicta Sunt, quibus humanum subiacet genus: aut enim cogitatione, aut sermone, aut opere peccamus.".

His aliquando etiam quartus additur modus, scilicet consuetudinis, quod in quatriduano Lazaro significatum est. Dicitur quoque homo peccare in Deum, in se et in proximum. In Deum, cum de Deo male sentit, ut haereticus, vel quae Dei sunt usurpare praesumit, indigne participando Sacramentis, vel quando nomen Dei contemptibile peierando facit; in proximum peccat, cum proximum iniuste laedit; in se vero, cum sibi, non alii, nocet.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4