Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De potentia peccandi, ausit homini vel diabolo a Deo.

Post praedicta, consideratione dignum occurrit, utrum potentia peccandi sit nobis a Deo, vel a nobis.

Putant quidam, potentiam recte agendi nobis esse a Deo, potentiam vero peccandi non a Deo, sed a nobis, vel a diabolo esse; sicut mala voluntas non a Deo nobis est, sed a nobis et a diabolo, bona autem a Deo tantum nobis est. "Bonae namque voluntatis et cogitationis initium non homini ex se ipso nasci, sed divinitus parari et tribui, in eo Deus evidenter ostendit, quia nec diabolus nec aliquis Angelorum eius, ex quo in hanc caliginem sunt detrusi, bonam potuit vel poterit resumere voluntatem; quia, si possibile foret, ut humana natura, postquam a Deo aversa, bonitatem perdidit voluntatis, ex se ipsa rursus eam habere, potuisset, multo possibilius hoc natura haberet angelica, quae quanto minus gravatur terreni corporis pondere, tanto magis hac esset praedita facultate". Non igitur homo vel Angelus a se voluntatem bonam habere potest, sed malam. Similiter et de potentia inquiunt, per similitudinem voluntatis de potentia boni et mali disserentes, quod illa sit a Deo, non ista.

Sed pluribus Sanctorum testimoniis indubitanter monstratur, quod potestas mali a Deo est, a quo est omnis potestas.

Ait enim Apostolus "Non est potestas nisi a Deo" ; quod non de: potestate boni tantum, sed et mali intelligi oportet, cum Pilato Veritas dicat: "Non haberes in me potestatem, nisi datum esset tibi desuper".

Malitia nempe hominum, ut ait Augustinus, "cupiditatem nocendi per se habet; potestatem autem, si ille non dat, non habet". Ideoque diabolus, antequam aliquid tolleret Iob, dicebat Domino: "Mitte manum tuam", id est, da potestatem, quia etiam nocentium potestas non est nisi a Deo, sicut Sapientia ait: "Per me reges regnant, et tyranni per me tenent terram". Unde et Iob de Domino ait: "Qui facit regnare hypocritam propter perversitatem, populi". Et de populo Israel dicit Deus: "Dedi eis regem in ira mea". "Nocendi enim voluntas potest esse ab animo hominis, potestas autem non est nisi a Deo, et hoc abdita aptaque iustitia" ; nam per potestatem diabolo datam, iustos Deus facit suos.

De hoc etiam Gregorius in Moralibus ait: "Tumoris elatio, non potestatis ordo, in crimine est. Potentiam Deus tribuit, elationem vero potentiae malitia nostrae mentis invenit. Tollainus ergo quod de nostro est, quia non potentia iusta, sed actio prava damnatur".

His auctoritatibus aliisque plurimis evidenter ostenditur, quod non est potestas boni vel mali cuicumque nisi a Deo aequo, etsi te lateat aequitas.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1