Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

An aliquando resistendum sit potestati.

Hic oritur quaestio non transilienda silentio. Dictum est enim supra, quod potestas peccandi et nocendi non est homini vel diabolo nisi a Deo. Apostolus autem dicit, quod "qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit". Cum ergo diabolo sit potestas mali, Dei ordinatione, potestati eius non esse resistendum videtur.

Sed sciendum est Apostolus ibi loqui de saeculari potestate, scilicet rege et principe et huiusmodi; quibus non est resistendum in his quae iubet Deus ei exhiberi, scilicet in tributis et huiusmodi. Si vero princeps aliquis vel diabolus aliquid e iusserit vel suaserit contra Deum, tunc resistendum est.

Unde Augustinus determinans, quando sit resistendum potestati, in libro De natura boni ait: "Si illud iubeat potestas, quod non debes facere, hic sane contemne potestatem, timendo maiorem potestatem. Ipsos humanarum rerum gradus adverte. Si quid iusserit curator, nunquid faciendum est, si contra proconsulem iubeat? Rursus, si quid ipse proconsul iubeat, et aliud iubeat imperator, nunquid dubitatur, illo contempto illi esse serviendum? Ergo si aliud imperator, aliud Deus iubeat, contempto illo, obtemperandum est Deo".

Potestati ergo diaboli vel hominis tunc resistamus, cum aliquid contra Deum suggesserit; in quo Dei ordinationi non resistimus, sed obtemperamus; sic enim Deus praecepti, ut in malis nulli potestati obediamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2