Text List

Prologus

Liber 3, Prologus

Iam nunc his intelligendis atque pertractandis, quae ad Verbi incarnati mysterium pertinent, integra mentis consideratione intendamus, ut de ineffabilibus vel modicum aliquid fari, Deo revelante, valeamus. Sic enim rationis ordo postulat, ut qui in primo libro de inexplicabili mysterio summae Trinitatis irrefragabili Sanctorum attestatione aliquid diximus, ac deinde in secundo libro conditionis rerum ordinem hominisque lapsum sub certis auctoritatis regulis insinuavimus, de eius reparatione, per gratiam Mediatoris Dei et hominum praestita, atque humanae redemptionis Sacramentis, quibus contritiones hominis alligantur, ac vulnera peccatorum curantur, consequenter in tertio et in quarto libro disseramus, ut Samaritanus ad vulneratum, medicus ad infirmum, gratia ad miserum accedat.

PrevBack to TopNext

On this page

Prologus