Text List

Cap.31 (6).

Capitulum 6

De potestate Luciferi

De Lucifero autem quidam opinantur, quod ibi religatus sit et ad nos tentandos non habeat nunc accessum, quia in Apocalypsi legitur: "Cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exiet et seducet gentes:" quod erit in novissimo tempore antichristi, quando erit tanta tribulatio, ut etiam, si fieri potest, moveantur electi. Quem ibi religatum dicunt ab eo tempore, quo tentavit Christum in deserto vel in passione, et victus est ab eo. Ipsum putant primum hominem tentasse et vicisse, et secundo Deum, sed ab eo victum esse, et ideo in inferno religatum. Alii autem putant, ex quo cecidit, pro peccati sui magnitudine illuc fuisse demersum.

Sed sive in infernum demersus sit, sive non, credibile est, eum non habere facultatem accedendi ad nos, quam habebit in tempore antichristi; in quo fradulenter ac violenter operabitur, et ideo forte dicitur tunc solvendus, quia tunc dabitur ei a Deo potestas tentandi homines, quam modo non habet.

PrevBack to TopNext

On this page

Cap.31 (6).