Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

An daemones, semel victi a sanctis, ultra accedant ad alios.

Aliis quoque, qui a sanctis iuste et pudice viventibus vincuntur, potestas alios tentandi videtur adimi.

Unde Origines: "Puto, inquit, sane, quia sancti, repugnantes adversus istos incentores et vincentes, minuant exercitum daemonum, velut quam plurimos eorum interimant; nec ultra fas sit illi spiritu, qui ab aliquo sancto caste et pudice vivendo victus est, iterum impugnare alium hominem."

Hoc autem putant quidam intelligendum tantum de illo vitio, in quo superatus est, ut, si de superbia aliquem virum sanctum tentat et vincitur, ulterius non liceat ei illum vel alium de superbia tentare.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7