Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Utrum boni Angeli possint peccare, vel mali recte vivere.

Supra dictum est, quod Angeli, qui perstiterunt, per gratiam confirmati sunt, et qui ceciderunt, a gratia Dei deserti sunt. Et boni quidem in tantum confirmati sunt per gratiam, quod peccare nequeunt; mali vero per malitiam adeo sunt obstinati, quod bonam voluntatem habere sive bene velle non valeant, etsi bonum sit quod aliquando volunt. Volunt enim aliquando aliquid fieri, quod Deus vult fieri, et utique illud bonum est et iustum fieri, nec tamen bona voluntate illud volunt, nec bene illud volunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1