Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quod cum utrique habeant liberum arbitrium, non tamen ad utrumque flecti possunt.

Sed cum nec boni peccare possint, nec mali bene velle vel bene operari, videtur, quod iam non habeant liberum arbitrium, quia in utramque partem flecti non possunt, cum liberum arbitrium ad utrumque se habeat.

Unde Hieronymus in tractatu de prodigo filio dicit: "Solus Deus est, in quem peccatum cadere non potest; cetera, cum sint liberi arbitrii, in utramque partem flecti possunt." Hic videtur dicere, quod omnis creatura, in libero arbitrio constituta, potest flecti ad bonum et ad malum. Quod si est, ergo et boni Angeli et mali ad utrumque flecti possunt; ergo et boni possunt fieri mali, et mali boni.

Ad quod dicimus, quia boni tanta gratia confirmati sunt, ut nequeant fieri mali, et mali in malitia adeo obdurati sunt, ut non valeant fieri boni; et tamen utrique habent liberum arbitrium, quia et boni non aliqua cogente necessitate, sed propria ac spontanea voluntate, per gratiam quidem adiuti, bonum eligunt et malum respuunt; et mali similiter spontanea voluntate, a gratia destituti, bonum vitant et malum sequuntur; et habent mali liberum arbitrium, sed depressum atque corruptum, adeo quod surgere ad bonum non valet.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2