Capitulum 10
Capitulum 10
Quod angeli mali multa possunt per naturae vigorem, quae non possunt propter Dei prohibitionem
Illud quoque sciendum est, quod angeli mali quaedam possunt per naturae subtilitatem, quae tamen non possunt propter Dei, vel bonorum Angelorum prohibitionem, id est, quia non permittuntur illa facere a Deo, vel a bonis Angelis: possent utique fecisse cinifes qui ranas serpentesque fecerunt. Quaedam vero non possunt facere, etiamsi permittantur ab Angelis superioribus, quia non permittit Deus.
Unde Augustinus in libro III De Trinitate: "Ex ineffabili potentatu Dei fit, ut quod possent mali angeli, si permitterentur, ideo non possunt, quia non permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio, cur non potuerunt facere cinifes qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia maior aderat dominatio prohibentis Dei per Spiritum sanctum; quod etiam magi confessi sunt dicentes: "Digitus Dei est hic."Quid autem possint per naturam nec possint propter prohibitionem, et quid per ipsius naturae suae conditionem facere non sinantur, homini explorare difficile est, immo impossibile. Novimus, hominem posse ambulare, et nequehoc posse si non permittatur; volare autem non posse, etiamsi permittatur. Sic et illi angeli quaedam possunt facere, si permittantur ab Angelis potentioribus ex imperio Dei; quaedam vero non possunt, etiamsi ab eis permittantur, quia ille non permittit, a quo est illis talis naturae modus, qui etiam per Angelos suos illa plerumque non permittit, quae concessit ut possint."
On this page