Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Utrum omnes Angeli corporei sint

Solet etiam in quaestione versari apud doctos, utrum Angeli omnes, boni scilicet ac mali, corporei sint, id est, corpora habeant sibi unita.

Quod aliqui putant, innitentes verbi Augustini, qui dicere videtur, quod Angeli omnes ante confirmationem vel lapsum corpora aerea habuerint de puriore ac superiore aeris parte formata, ad faciendum habilia, non ad patiendum; et Angelis bonis, qui perstiterunt, talia conservata sunt corpora, ut in eis possint facere et non pati, quae tantae sunt tenuitatis, ut a mortalibus videri non valeant nisi supervestita aliqua grossiori forma, qua assumpta videntur, depositaque videri desinunt; angelis vero malis mutata sunt in casu corpora in deteriorem qualitatem spissioris aeris. Sicut enim a loco digniori in inferiorem locum, id est caliginosum aerem deiecti sunt, ita illa corpora tenuia transformata sunt in deteriora corpora et spissiora, in quibus possunt pati a superiori element, id est ab igne.

Et hoc Augustinus sensisse videtur Super Genesim ita dicens: "Daemones aerea dicuntur animalia, quia corporum aereorumnatura vigent; nec per mortem dissolvuntur, quia praevalet in eis elementum aptius ad faciendum qua ad patiendum. Ad patiendum enim humor et humus ad faciendum aer et ignis aptitudinem praebent. Transgressores vero angeli cum principe suo, nunc diabolo tunc Archangelo, non mirum, si post peccatum in hanc caliginem detrusi sunt. Neque etiam hoc mirum est, si conversi sunt ex poena in aeream qualitatem, qua possint ab igne pati. Caliginosa tamen aeris tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus iudicii."

Ecce his verbis videtur Augustinus id tradere quod quidam opinantur de corporibus Angelorum.

Hoc autem alii eum dixisse astruunt, non ita sentiendo, sed opinionem aliorum referendo, quod ex ipsius verbis diiudicare volunt, quibus ait: "Daemones dicuntur aerea animalia," non ait sunt ; ita enim quidam dicebant. De habitatione vero caliginosi aeris, in quem detrusi sunt, non opinando sed rei veritatem asserendo eum tradidisse dicunt, quod ipsius locutionis distinctio ostendit. Dicunt quoque, plurimos catholicos tractatores in hoc convenisse atque id concorditer docuisse, quod Angeli incorporei sunt, nec corpora habent sibi unita; assumunt autem aliquando corpora, Deo praeparante, ad impletionem ministerii sibi a Deo iniuncti, eademque post expletionem deponunt; in quibus corporibus hominibus apparuerunt atque locuit sunt. Et aliquando quidem locuti sunt ex persona Dei sine distinctione alicuius personae, aliquando ex persona Patris, vel Filii, sive Spiritus sancti.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1