Capitulum 3
Capitulum 3
Quod boni post confirmationem liberius habent arbitrium quam ante.
Ut enim Augustinus tradit in Enchiridio: "Non ideo carent libero arbitrio, quia male velle non possunt: multo quippe liberius est arbitrium, quod non potest servire peccato. Neque culpanda est voluntas; aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, quia beati esse sic volunt, ut esse miseri non solum nolint, sed nec prorsus velle possint."
Non possunt itaque boni Angeli velle malum, vel velle esse miseri; neque hoc habent ex naturae sed gratiae beneficio. Ange gratiae namque confirmationem potuerunt peccare Angeli, et quidam etiam peccaverunt et daemones facti sunt.
Unde Augustinus in libro Contra Maximinum: "Creaturarum natura caelestium mori potuit, quia peccare potuit. Nam et Angeli peccaverunt et daemones facti sunt, quorum diabolus est princeps; et qui non peccaverunt peccare potuerunt; et cuicumque creaturae rationali praestatur ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae. Ideoque solus Deus est, qui non gratia cuiusquam, sed natura sua nec potuit nec potest nec poterit peccare." Ecce hic insinuatur, quod Angeli ante confirmationem peccare potuerunt, sed post confirmationem non possunt. Et quod potuerunt, fuit eis ex libero arbitrio, quod est eis naturale; quod vero modo non possunt peccare, non est eis ex natura, id est ex libero arbitrio, sed ex gratia; ex qua gratia est etiam ut ipsum liberum arbitrium iam non possit servire peccato.
On this page