Cap.36 (4).
Capitulum 4
Quod non possunt ex natura peccare, sicut ante
Non ergo post confirmationem Angeli de natura, sicut ante, peccare potuerunt; non quod liberum arbitrium eorum debilitatum sit per gratiam, sed ita potius confirmatum, ut iam per illud non possit bonus Angelus peccare; quod utique non est ex ipso libero arbitrio, sed ex Dei gratia.
Quod ergo Hieronymus ait: "Cetera, cum sint liberi arbitrii, possunt flecti in utramque partem," accipi oportet secundum statum, in quo creata sunt. Talis etenim et homo et Angelus creatus est, qui ad utrumque flecti poterat; sed postea boni Angeli per gratiam ita confirmati sunt, ut peccare non possint; et mali ita vitio obdurati, ut bene vivere nequeant.
Similiter etiam illud Isidori intelligendum est: "Angeli mutabiles natura, immutabiles sunt gratia," quia ex ex natura in primordio suae conditionis mutari potuerunt sive ad bonum, sive ad malum; sed post per gratiam ita bono addicti sunt, ut inde mutari nequeant; ad hoc enim repugnat gratia, non natura.
On this page