Capitulum 2
Capitulum 2
De formis, quibus apparuit Deus, et de illis, in quibus Angeli apparent.
Nec dubitandum est, Deum in corporalibus formis apparuisse hominibus, sicut Augustinus in II libro De Trinitate ostendit, conferens diversa Scripturae testimonia, ex quibus Deum in corporeis figuris hominibus apparuisse probat, et aliquando ex persona Dei sine personarum distinctione, aliquando sub distinctione sermonem eis factum esse.
On this page