Capitulum 3
Capitulum 3
Quod Deus in specie, qua Deus est, nunquam apparuit mortalibus.
Sed ubi Deum hominibus in corporalibus imaginibus apparuisse asserit, perplexam quaestionem proponit, quam nec absolvit, quaerens, utrum in illis corporalibus apparitionibus creatura aliqua crearetur ad illud opus tantum, in qua Deus hominibus appareret; an Angeli, qui ante erant, ita mitterentur, ut manentes in suis spiritualibus corporibus, assumerent ex corpulenta inferiorem elementorum materia aliquam speciem corporalem, quam coaptatam quasi aliquam vestem mutarent in quaslibet corporales species, veras quidem; an corpus suum proprium verterent in species aptas actionibus suis per virtutem sibi a Deo datam.
Ait enim Augustinus in III libro De Trinitate: Quaerendum est in illis antiquis corporalibus formis et visis, "utrum ad hoc opus tantum creatura formata sit, in qua Deus, sicut tunc oportuisse iudicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an Angeli, qui iam erant, ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui; an ipsum corpus suum, cui non subduntur, sed subditum regunt, mutantes atque vertentes in species, quas vellent, accommodatas atque aptas actionibus suis secundum attributam a Creatore sibi potentiam?"
"Sed fateor excedere vires intentionis meae, utrum Angeli, manente spirituali sui corporis qualitate, per hanc occultius operantes assumant ex inferioribus elementis corpulentioribus corpus,quod sibi coaptatum quasi aliquam vestem mutent et vertant in quaslibet species corporales, et ipsas veras, sicut aqua vera in verum vinum conversa est a Domino, an ipsa propria corpora et sua transforment in id quod volunt, ad id quod agunt accomodatum. Quod horum sit, quoniam homo sum, nullo experimento comprehendere valeo, sicut Angeli, qui hoc agunt."
Attende, lector, quia quaestionem propositam non solvit, sed indiscussam relinqui, utrum Angeli, qui mittuntur, servatis suis propriis spiritualibus corporibus, supervestirentur aliqua corpulentiori speciei, in qua possint videri; an ipsum corpus mutent et transforment in quamcumque velint speciem, in qua possit cerni. In quibus verbis videtur Augustinus attestari Angelos esse corporeos, ac propria et spiritualia habere corpora.
Ceterum haec velut nimis profunda atque obscura reliquentes, illud indubitanter teneamus, quod Deus in specie essentiae suae nunquam mortalibus apparuit, sicut famulo suo Moysi dicit: "Non videbit me homo, et vivet." Et in Evangelio Ioannis legitur: "Deum nemo vidit unquam." "Visibile enim quidquam non est, quod non sit mutabile." "ideo substantia sive essentia Dei, quoniam nullo modo mutabilis est, nullo modo potest per se ipsam esse visibilis. Proinde illa omnia quae patribus visa sunt, cum Deus illis praesentaretur, per creaturam facta esse manifestum est. Etsi nos lateat, quomodo ea ministris Angelis fecerit Deus, per Angelos tamen esse facta dicimus." "Audeo igitur fiducialiter dicere, nec Deum Patrem nec Verbum eius nec Spiritum eius, qui est unus Deus, per id quod est atque id ipsum est, ullo modo esse mutabilem, ac per hoc multo minus visibilem."
On this page