Cap.46 (4).
Capitulum 4
Quomodo dicuntur daemones intrare in homines.
Illud etiam consideratione dignum videtur, utrum daemones, sive corporei sive incorporei sint, hominum substantialiter intrent corpora eorumque animabus illabantur; an ideo intrare dicantur, quia malitiae suae effectum ibi exercent Dei permissione, opprimendo atque vexando eas, vel in peccatum pro voluntate sua trahendo.
Quod in homines introeant atque ab eis expulsi exeant, Evangelium aperte declarat, commemorans daemonia in quosdam ingressa et per Christum eiecta; sed utrum secundum substantiam fuerint ingressa, an propter mali effectum dicantur ingressa, non adeo perspicuum est.
De hoc autem Gennadius in Definitionibus ecclesiasticorum dogmatum ait: "Daemones per energicam operationem non credimus substantialiter illabi animae, sed applicatione oppressione uniri. Illabi autem menti illi soli possibile est, qui creavit, qui natura subsistens incorporeus capabilis est suae facturae." Ecce hic videtur insinuari, quod substantialiter non illabantur daemones vel introeant corda hominum.
Beda quoque super illum locum Actuum Apostolorum, ubi Petrus ait Ananiae: "Cur implevit vel tentavit satanas cor tuum?" dicit: "Notandum, quod mentem hominis iuxta substantiam nihil implere possit nisi creatrix Trinitas, quia tantummodo secundum operationem et voluntatis instinctum anima de his quae sunt creata, impletur. Implet vero satanas cor alicuius, non quidem ingrediens in eum et in sensum eius, neque introiens aditum cordis - siquidem potestas haec solius Dei est - sed callida et fradulentadeceptione animam in affectum malitiae trahens per cogitationes et incentiva vitiorum, quibus plensu est. Implevit ergo satans cor Ananiaenon intrando, sed malitiae suae virus inserendo"
On this page