Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De ordinum distinctione

Post praedicta superest cognoscere, de "ordinibus Angelorum quid Scriptura tradat, quae in pluribus locis novem esse ordines Angelorum promulgat, scilicet Angelos, Archangelos, Principatus, Potestates, Virtutes, Dominationes, Thronos, Cherubim, Seraphim."

"Et inveniuntur in istis ordinibus tria terna esse, et in singulis tres ordines, ut Trinitatis similitudo in eis insinuetur impressa. Unde Dionysiustres ordines Angelorum esse tradit, ternos in singulis ponens; sunt enim tres superiores, tres inferiores, tres medii; superiores: Seraphim, Cherubim, Throni; medii: Dominationes, Principatus, Potestates; inferiores; Virtutes, Archangeli, Angeli"

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1