Capitulum 2
Capitulum 2
Quid appelletur ordo, et quae sit ratio nominis cuiusque
"Hic considerandum est, quod appelletur ordo; deinde, utrum ab ipsa creatione fuerit distinctio illorum ordinum."
"Ordo Angelorum dicitur multitudo caelestium spirituum, qui inter se in aliquo munere gratiae similantur, sicut et in naturalium datorum participatione conveniunt. Ut verbi gratia, Seraphim dicuntur qui prae aliis ardent caritate: Seraphim enim interpretatur ardens vel succendens; Cherubim, qui prae aliis in scientia eminent: Cherubim enim interpretatur plenitudo scientiae: Thronus dicitur sedes: Throni autem vocantur, ut beatus Gregoriusait, qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis sedeat Deus, et per eos iudicia decernat; Dominationes vocantur qui Principatus et Potestates transcendunt; Principatus dicuntur qui sibi subiectis quae sunt agenda disponunt, eisque ad explenda divina mysteria principantur; Potestates nominantur hi qui hoc ceteris potentius in suo ordine acceperunt, ut virtutes adversae subiectae eis, eorum refrenentur potestate, ne homines tantum tentare valeant, quantum desiderant; Virtutes vocantur illi, per quos signa et miracula frequenter fiunt; Archangeli, qui maiora nuntiant; Angeli, qui minora"
On this page