Capitulum 3
Capitulum 3
Quod nomina illa sumta a donis gratiae, non propter se, sed propter nos eis data
Haec nomina illis non propter se, sed propter nos data sunt. Qui enim sibi noti sunt contemplatione, nobis innotescunt cognominatione; et nominantur singuli ordines a donis gratiarum, quae non singulariter, sed excellenter data sunt in participatione. In illa enim caelesti patria, ubi plenitudo boni est, licet quaedam data sint excellenter, nihil tamen possidetur singulariter: omnia enim in omnibus sunt, non quidem aequaliter, quia alii aliis sublimius possident, quae tamen omnes habent. Cumque omnia dona gratiarum superiores ordines sublimius et perfectius perceperint, tamen ex praecipuis sortiti sunt vocabula, inferioribus cetera relinquentes ordinibus ad cognominationem; ut Seraphim, qui ordo excellentissimus aestimatur, tam dilectionem quam cognitionem divinitatis et cetera virtutum dona ceteris omnibus sublimius percepti; et tamen ab excellentiori dono, id est a caritate, nomen accepit ille superior ordo: maius enim donum est caritas quam scientia.
Item, maius est scire quam iudicare; scientia namque informat iudicium; ideoque secundus ordo a secundo dono, id est cognitione veritatis appellatus est, scilicet Cherubim. Ita et de aliis intelligendum est.
"Assignatur ergo excellentia ordinum secundum excellentiam donorum; et tamen, sicut Gregoriusait, illa dona omnibus sunt communia: omnes enim ardent caritate, et scientia pleni sunt" sic et de aliis; sed superiores aliis excellentius, ut iam dictum est, ipsa acceperunt, a quibus et nominantur.
Unde Gregorius: "In illa summa civitate quisque ordo eius rei censetur nomine, quam plenius accepit in munere."
"Sed oritur hic quaestio talis: Si quisque ordo ab illo dono nominatur, quod plenius possidet, tunc Cherubim in scientia praeeminet omnibus, quia a scientia nominatur."
"Sed qui magis diligit plus congnoscit(tantum enim, ut tradit auctoritas, cognoscit ibi quisque quantum diligit); ita Seraphim non solum in caritate, sed etiam in scientia praeeminent. Ideoque auctoritas illa sic videtur intelligenda, ut comparatio non referatur ad omnes ordines, sed ad quosdam, scilicet inferiores. Ille enim ordo non plenius Seraphim accipit scientiam in munere, sed plenius aliis ordinibus, qui sunt inferiores. Nec nominatur ordo quisque ab omni re, quam plenius aliis accepti, sed ab aliqua rerum, quas accepit"
On this page