Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Utrum hi ordines ab initio creationis distincti fuerint.

Iam nunc inquirere restat, utrum isti ordines a creationis initio ita distincti fuerit.

Quod ita fuerint distincti a primordio suae conditionis, videtur testimonio auctoritatis insinuari, quae tradit de singulis ordinibus aliquos cecidisse. De ordine namque superiori Lucifer ille fuit, quo nullus dignior conditus est. Apostolus etiam "principatus et potestates tenebrarum" nominat, ostendens de ordinibus illis cecidisse qui, cum in malis ministerium exerceant, non tamen penitus nominibus ordinum suorum privati sunt.

Sed non videtur illud posse stare. Non enim tunc caritate ardebant, nec sapientia pollebant, nec in eis Deus sedebat: si enim haec habuissent, non cecidissent; non ergo tunc erant Seraphim, vel Cherubim, vel Throni.

Ad quod dicimus, quia ante casum quorundam non erant isti ordines, quia nondum habebant dona, in quorum participationibus conveniunt; sed quibusdam cadentibus, aliis apposita sunt; eisque qui ceciderunt collata fuissent eadem dona, si perstitissent. Ideoque Scriptura dicit, de singulis ordinibus aliquos cecidisse, non quia fuissent in ordinibus et postea corruerint, sed quia, si perstitissent, eorum aliqui in singulis fuissent ordinibus, qui et in naturae tenuitate et in formae perspicacitate differentes gradus habebant, sicut illi qui perstiterunt. Alii enim, ut praediximus, superiores, alii inferiores conditi sunt: superiores, qui natura magis subtiles et intelligentia minus perspicaces facti sunt. Has autem invisibiles differentias invisibilium solus ille ponderare potest qui "omnia in numero et mensura et pondere disposuit," id est "in se ipso, qui est mensura omni rei modum praefigens, et numerusomni rei speciem praebens, et pondus omnem rem ad stabilitatem trahens, id est terminans et formans et ordinans omnia."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4