Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Utrum omnes Angeli eiusdem ordinis sint aequales

Praeterea considerari oportet, utrum omnes Angeli eiusdem ordinis aequales sint.

Ita esse quibusdam placuit. Sed non est hoc probabile, nec assertione dignum, quia Lucifer, qui fuit de collegio superiorum, ipsis etiam dignior exstitit, qui aliis excellentiores creati fuerant. Ex quo percipitur, quod si perstitisset, in ordine superiori fuisset, et aliis eiusdem ordinis dignior exstitisset. Sicut enim unus est ordo Apostolorum et alter Martyrum, et tamen in Apostolis alii sunt aliis digniores, similiter et in Martyribus alii aliis sunt superiores; ita et in ordinibus Angelorum recte creditur esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5