Capitulum 6
Capitulum 6
Quomodo dicat Scriptura decimum ordinem compleri de hominibus
Notandum etiam, quod decimus ordo legitur de hominibus restaurandus. Sed cum non sint nisi novem ordines, nec fuissent plures, etiam si illi qui ceciderunt perstitissent, moventur lectores quomodo Scriptura dicat, decimum ordinem compleri ex hominibus.
Gregorius namque dicit, homines assumendos in ordinem Angelorum, quorum alii assumuntur in ordine superiorum, qui scilicet magis ardent caritate, alii in ordine inferiorum, qui scilicet minus perfecti sunt. ex quo apparet, non esse de hominibus formandum decimum ordinem, tanquam novem sint Angelorum et decimus hominum, sed homines pro qualitate meritorum statuendos in ordinibus Angelorum.
Quod ergo legitur decimus ordo complendus de hominibus, ex tali sensu dictum fore accipi potest, quia de hominibus restaurabitur, quod in Angelis lapsum est, de quibus tot corruerunt, und posset fieri decimus ordo. Propter quod Apostolus dicit, "restaurari omnia in Christo, quae in caelis et quae in terris sunt," quia per Christum redemptum est genus humanum, de quo fit reparatio ruinae angelicae; non tamen minus salvaretur homo, etsi Angelus non cecidisset.
On this page