Capitulum 1
Capitulum 1
An Christus, secundum quod homo, sit persona, vel aliquid.
Solet etiam a quibusdam inquiri, utrum Christus, secundum quod homo, sit persona, vel etiam sil aliquid .
Ex utraque parte quaestionis argumenta concurrant. Quod enim persona sit, his edisserunt rationibus. Si, secundum quod homo, aliquid est: vel persona, vel substantia, vel aliud est. Sed aliud non; ergo persona, vel substantia. Sed si substantia est: vel rationalis, vel irrationalis. Sed non est irrationalis substantia; ergo rationalis. Si vero, secundum quod homo, est rationalis substantia, ergo persona, quia haec est definitio personae: "Substantia rationalis individuae naturae". Si ergo, secundum quod homo, est aliquid, et, secundum quod homo, persona est.
Sed e converso si secundum quod homo, persona est, vel tertia in Trinitate, vel alia. Sed alia non; ergo tertia in Trinitate persona. At si, secundum quod homo, persona est tertia in Trinitate, ergo Deus.
Propter haec inconvenientia et alia, quidam dicunt, Christum secundum hominem non esse personam nec aliquid, nisi forte "secundum" sit expressivum unitatis personae. "Secundum" enim multiplicem habet rationem: aliquando enim exprimit conditionem vel proprietatem naturae divinae, vel humanae; aliquando unitatem personae; aliquando notat habitum; aliquando causam. Cuius distinctionis rationem diligenter lector animadvertat atque in sinu memoriae recondat, ne eius confundatur sensus, cum de Christo sermo occurrerit.
Illud tamen non sequitur, quod in argumentatione superiori inductum est, quod si Christus, secundum quod homo, est substantia rationalis, ergo persona. Nam et modo anima Christi est substantia rationalis, non tamen persona, quia non est per se sonans, immo alii rei coniuncta. Illa tamen personae descriptio non est data pro tribus illis personis.
Sed adhuc aliter nituntur probare, Christum secundum hominem esse personam: quia Christus , secundum quod homo, "praedestinatus est, ut sit Dei filius ;" sed illud est, quod ut sit, praedestinatus est; ergo si praedestinatus est secundum quod homo, ut sit filius Dei; et secundum quod homo, est filius Dei.
Ad quod dici potest, Christum esse id, quod ut sit, praedestinatus est: est enim praedestinatus, ut sit filius Dei, et ipse vere est filius Dei. Sed secundum hominem praedestinatus est, ut sit filius Dei, quia per gratiam hoc habet, secundum hominem; nec tamen secundum hominem est filius Dei, nisi forte "secundum" unitatis personae sit expressivum, ut sit sensus: ipse qui est homo, est Dei filius; ut autem ipse, ens homo, sit Dei filius, per gratiam habet. Sed si causa notetur, falsum est; non enim quo homo est, eo Dei filius est.
On this page