Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

An Christus, secundum quod homo, sit adoptivus filius.

Si vero quaeritur an Christus sit adoptivus filius, secundum quod homo, sive alio modo; respondemus, Christum non esse adoptivum filium aliquo modo, sed tantum naturalem, quia natura filius est, non adoptionis gratia.

Non autem sic dicitur filius natura, ut dicitur Deus natura: non enim eo filius est, quo Deus est , quia proprietate nativitatis filius, natura divinitatis Deus est et tamen dicitur natura, vel naturae filius, quia naturaliter est filius, eandem scilicet habens naturam, quam ille qui genuit.

Adoptivus autem filius non est, quia non prius fuit, et postmo- dum adoptatus est in filium, sicut nos dicimur adoptivi filii, quia cum nati fuerimus "irae filii," per gratiam facti sumus "filii Dei ." Christus vero nunquam fuit non filius; et ideo non est adoptivus filius.

Sed ad hoc opponitur sic: Si Christus filius hominis est, id est Virginis, aut gratia, aut natura, vel utroque modo. Si vero natura: aut divina, aut humana; sed divina non; ergo aut humana natura, aut non natura est filius hominis. Si non natura, ergo gratia tantum; et si etiam natura humana, non ideo minus per gratiam. Si ergo gratia filius Virginis est, adoptivus filius esse videtur, ut idem sil naturalis filius Patris, et adoptivus filius Virginis.

Ad quod dici potest, Christum filium Virginis natura esse vel naturaliter et gratia; nec tamen adoptivus filius Virginis est, quia non per adoptionem, sed per unionem, filius Virginis esse dicitur: filius enim Virginis dicitur, eo quod in Virgine hominem accepit in unitatem personae; et hoc fuit gratiae, non naturae.

Unde Augustinus Super Ioannem: "Quod Unigenitus est aequalis Patri, non est gratiae, sed naturae; quod autem in unitate personae Unigeniti assumtus est homo, gratiae est, non naturae". Christus ergo nec Dei nec hominis est adoptivas filius, sed Dei naturaliter, et hominis naturaliter et gratia filius.

Quod vero naturaliter sit hominis filius, Augustinus ostendit in libro De fide ad Petrum: "Ille, scilicet Deus, factus est naturaliter hominis filius, qui est naturaliter filius unigenitus Dei Patris".

Quod autem non sit adoptivus filius , et tamen gratia sit filius, ex subditis probatur testimoniis.

Hieronymus Super Epistolam ad Ephesios ait: "De Christo Iesu scriptum est, quia semper cum Patre fuit, et nunquam eum, ut esset, voluntas paterna praecessit" ; "et ille quidem natura filius est, nas vero adoptione. Ille nunquam filius non fuit; nos, antequam essemus, praedestinati sumus, et tunc Spiritum adoptionis accepimus quando credidimus in Filium Dei".

Hilarius quoque in libro III De Trinitate ait: "Dominus dicens: "Clarifica Filium tuum,"non solo nomine contestatus est, se esse filium , sed etiam proprietate. Nos filii Dei sumus, sed non talis hic filius . Hic enim verus et proprius est filius origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione".

Augustinus etiam Super loannem ait.: "Nos sumus filii gratia, non natura; Unigenitus autem natura, non gratia. An hoc etiam in ipso Filio ad hominem referendum est? Ita sane".

Ambrosius quoque in libro I De Trinitate ait: "Christus filius est non per adoptionem, sed per naturam; per adoptionem nos filii dicimur, ille per veritatem naturae est".

Ex his evidenter ostenditur, quod Christus non sit filius gratia adoptionis. Illa enim gratia intelligitur, cum Augustinus eum non esse gratia filium asserit; gratia enim, sed non adoptionis, immo unionis, Filius Dei est filius hominis, et e converso.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2