Text List

Capitulum 1

Cap. Unicum.

De adoratione exhibenda humanitati Christi.

Praeterea investigari oportet, utrum caro Christi et anima una eademque cum Verbo debeant adoratione adorari, illa scilicet, quae latria dicitur. Si enim animae vel carni Christi exhibetur latria, (quae intelligitur servitus sive cultus soli Creatori debitus) cum anima Christi vel caro creatura tantum sit, creaturae exhibetur quod soli Creatori debetur; quod facienti in idololatriam deputatur.

Ideo quibusdam videtur, non illa adoratione, quae latria est, carnem Christi vel animam esse adorandam, sed illa quae dulia est, cuius duas species vel modos esse dicunt. Est enim cuiusdam modi dulia, quae creaturae cuilibet exhiberi potest; et est quaedam soli humanitati Christi exhibenda, non alii creaturae; quia Christi humanitas super omnem creaturam est veneranda et diligenda; non tamen adeo, ut cultus divinitati debitus ei exhibeatur, qui cultus in dilectione et sacrificii exhibitione atque reverentia consistit, qui Latine dicitur pietas, Graece autem theosebia, id est Dei cultus, vel eusebia, id est bonus cultus.

Aliis autem placet, Christi humanitatem una adoratione cum Verbo esse adorandam, non propter se, sed propter illud cuius est scabellum, cui est unita; nec ipsa humanitas sola vel nuda, sed cum Verbo, cui est unita; nec propter se, sed propter illud est adoranda. Nec qui hoc facit idololatriae reus iudicari potest, quia nec soli creaturae, nec propter ipsam, sed Creatori cum humanitate et in humanitate sua servit.

De hoc loannes ita ait: "Duae sunt naturae Christi, ratione et modo differentiae, unitae vero secundum hypostasim. Unus igitur Christus est Deus perfectus et homo perfectus, quem adoramus cum Patre et Spiritu , una adoratione cum incontaminata carne eius, non inadorabilem carnem dicentes — adoratur enim in una Verbi hypostasi, quae hypostasis generata est — non creaturae venerationem praebentes. Non enim ut nudam carnem adoramus sed ut unitam deitati, in unam hypostasim Dei-Verbi duabus reductis naturis. Timeo carbonem tangere propter ligno copulatum ignem. Adoro Christi mei, simul utraque propter carni unitam deitatem : non enim quartam appono personam in Trinitate, sed unam personam confiteor Verbi et carnis eius".

His verbis insinuari videtur, Christi humanitatem una adoratione cum Verbo esse adorandam.

De hoc etiam Augustinus ex sermone Domini, ubi dicit: "Non turbetur cor vestrum," ita dicit: "Dicunt haeretici, Filium non natura esse Deum, sed creatum. Quibus respondendum est, quia, si Filius non est Deus natura, sed creatura, nec colendus est omnino, nec ut Deus adorandus, dicente Apostolo: "Coluerunt et servierunt potius creaturae quam Creatori.""

"Sed illi ad hoc replicabunt et dicent: Quid est, quod carnem eius, quam creaturam esse non negas, simul cum divinitate adoras, et ei non minus quam divinitati deservis?"

"Ego dominicam carnem, immo perfectam in Christo humanitatem, ideo adoro, quod a divinitate suscepta et deitati unita est: ut non alium et alium, sed unum eundemque Deum et hominem, Dei Filium esse confitear. Denique si hominem separaveris a Deo, illi nunquam credo nec servio; velut si quis, purpuram vel diadema regale iacens inveniat, nunquid ea conabitur adorare ? Cum vero ea rex fuerit indutus, periculum mortis incurrit, si ea cum rege adorare quis contempserit. Ita etiam in Christo Domino humanitatem non solam vel nudam, sed divinitati unitam, scilicet unum Filium, Deum verum et hominem verum, si quis adorare contempserit, aeternaliter morietur".

Idem Super Psalmum 98, ubi dicitur: "Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est:" "Sciendum quia in Christo terra est, id est caro, quae sine impietate adoratur: suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit "."Haec sine impietate, a Verbo Dei assumta, adoratur a nobis, quia nemo carnem eius manducat, nisi prius adoret; sed qui adorat, non terram intuetur, sed illum potius, cuius scabellum est, propter quem adorat".

His auctoritatibus praemissae investigationis absolutio explicatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1