Capitulum 3
Capitulum 3
An persona, vel natura praedestinata sit.
Deinde, si quaeritur, utrum praedestinatio illa, quam commemorat Apostolus, sit de persona, an de natura; sane dici potest, et personam Filii, quae semper fuit, esse praedestinatam secundum hominem assumtum, ut ipsa scilicet, ens homo, esset Dei Filius; et naturam humanam esse praedestinatam, ut Verbo Patris personaliter uniretur .
On this page