Capitulum 1
Capitulum 1
Utrum Christus sit creatura, vel factus.
Solet etiam quaeri, utrum debeat simpliciter dici atque concedi, Christum esse factum, vel creatum, vel creaturam.
Ad quod dici potest, hoc simpliciter et absque determinatione minus congruenter dici; et si quandoque brevitatis causa simpliciter enuntietur, nunquam tamen simpliciter debet intelligi: quia, ut Augustinus in I libro De Trinitate ait, "cum de Christo loquimur, quid, secundum quid, et propter quid dicatur, prudens et diligens ac pius lector intelligere debet".
Qui Christum vel Dei Filium non esse factum, vel creaturam, in I libro De Trinitate ostendit ita inquiens: " "In principio erat Verbum; et Verbum curo factum est; et omnia per ipsum facta sunt."Neque dicit omnia,nisi quae facta sunt, id est omnem creaturam. Unde liquido apparet, ipsum factum non esse, per quem facta sunt omnia; et si factus non est, creatura non est. Si autem creatura non est, eiusdem cum Patre substantiae est: omnis enim substantia, quae Deus non est, creatura est; et quae creatura non est, Deus est. Sed si Filius non eiusdem substantiae est, cuius Pater , ergo facta substantia est; et si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt; at omnia per ipsum facta sunt; facta igitur substantia non est, sed una cum Patre infecta substantia est".
Item in eodem: "Si vel Filium fecit Pater, quem non fecit ipse Filius, non omnia per Filium facta sunt; at omnia per Filium facta sunt; ipse igitur factus non est, ut cum Patre faceret omnia quae facta sunt".
Idem in libro 83 Quaestionum: "Dicitur creatura quidquid fecit Pater Deus per Filium, qui non potest appellari creatura, quoniam per ipsum facta sunt omnia".
Ambrosius in libro I De Trinitate: "Probemus, inquit, creaturam non esse Filium Dei. Audivimus enim in Evangelio, Dominum mandasse discipulis: "Praedicate Evangelium universae" "creaturae:"qui universam creaturam dicit nullam excipit. Et ubi sunt, qui creaturam Christum appellant? Nam si creatura esset, sibi mandaret Evangelium praedicari", et subiectus esset vanitati, quia testante Apostolo: "Omnis creatura vanitati subiecta est." Non igitur Christus creatura est, sed Creator, qui docendae creaturae discipulis mandat officium.
On this page