Text List

Capitulum 2

[Cap. II]

Arii haec fuisse perfidia legitur, ut Christum creaturam fateretur. "Ideo effusa sunt viscera Arii , atque crepuit me¬ dius, prostratus in faciem, ea quibus Christum negaverat foeda ora pollutus".

His aliisque pluribus testimoniis instruimur, non debere fateri simpliciter, Christum esse factum, ve! creaturam; sed addita determinatione, recte dici potest, ut si dicatur factus secundum carnem, vel secundum hominem, ut factura humanitati, non Deo attribuatur.

Ut enim ait Ambrosius in I libro De Trinitate: "Non Deus factus est, sed Dens Dei Filius natus est; postea vero secundum carnem homo factus ex Maria est. "Misit enim Deus Filium suum, facium ex muliere, factum sub Lege". Filium, inquit, suumscilicet non unum de multis. Cum suumdicit, generationis aeternae proprietatem significavit. Postea factum ex muliereasseruit, ut factura non divinitati, sed assumtioni corporis ascriberetur. Facium igitur ex mulieredicit, propter carnis susceptionem; sub Legepropter observantiam Legis". "Generatio generationi non praeiudicat, nec caro divinitati". "Deus enim aeternus incarnationis Sacramentum suscepit, non dividuus , sed unus et in utroque unus, scilicet divinitate et corpore. Non enim alter ex Patre, alter ex Virgine; sed idem, aliter ex Patre, aliter ex Virgine", "qui factus est secundum nostrae susceptionem naturae, non secundum aeternae substantiam vitae" ; "quem legimus "primogenitum"et "unigenitum: primogenitum,"quia nemo ante ipsum; "unigenitum,"quia nemo post ipsum".

Ex his evidenter traditur qua intelligentia accipiendum sit, cum dicitur Christus factus , vel simpliciter, vel cum additamento, ut factura scilicet vel creatura non ad assumentem Deum, sed ad assumtum hominem referatur.

In Deo enim creatura esse non potest, ut ait Ambrosius in I libro De Trinitate: "Nuriquid dicto factus est Christus? Nunquid mandato creatus est Christus? Quomodo autem in Deo creatura esse potest ? Etenim Deus naturae simplicis est, non coniunctae atque compositae, cui nihil accidat, sed solum quod divinum est in natura habeat sua".

Etsi ergo Christus secundum hominem dicitur creatura, non tamen Christus simpliciter praedicandus est creatura. Nec ex eo, quod Christus secundum hominem dicitur esse creatura, potest quis progredi, sic argumentando: Si secundum quod homo, Christus est creatura: vel rationalis, vel non, vel quae est Deus, vel non; nitens per hoc probare, Christum esse aliquid non divinum; quia quod ipse est secundum hominem, ipse est. Et ideo, si secundum hominem est aliqua substantia non divina, est utique aliquid non divinum.

Sed ex tropicis locutionibus non est recta argumentationis processio; illa autem locutio tropica est, qua Christus dicitur creatura, vel simpliciter, vel cum adiunctione.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2