Capitulum 3
Capitulum 3
An homo ille semper fuerit.
Post praedicta quaeritur, utrum homo ille coeperit esse, vel semper fuerit, sicut simpliciter enuntiamus, Christum, vel Dei Filium semper fuisse nec coepisse.
De hoc Augustinus inquit ita "Super Ioannem": "Habuit aliquando Dei Filius quod nondum habuit idem ipse homo filius, quia nondum erat homo".
Item in eodem: "Priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et hominum, homo Christus lesus".
Alibi vero legitur, quod puer ille creavit stellas; et Christus dicit, se esse "principium," et esse "ante Abraham".
His igitur auctoritatibus in nullo resultantes, dicimus, hominem illum, in quantum homo est, coepisse; in quantum Verbum est, semper fuisse.
Hic enim absque distinctione non est ferenda responsio. Nam et ipse Augustinus huiusmodi utitur distinctione in pluribus locis dicens, per Christum omnia esse facta, in quantum Verbum est; secundum id vero, quod homo est, ipsum esse factum et glo- rificatum. Si igitur ad personam respicias, confidenter dic, hominem illum semper fuisse; si vero ad naturam hominis, concede eum coepisse.
On this page