Capitulum 1
Capitulum 1
An Deus alium sumere potuerit, vel aliunde quam de genere Adae.
Solet etiam quaeri, utrum alium hominem, vel aliunde hominem quam de genere illius Adam, Deus assumere potuerit.
Ad quod sane dici potest, ipsum aliam animam et aliam carnem potuisse assumere, quia gratia tantum assumta est anima illa et caro a Verbo Dei. Etenim ait Augustinus: "In rebus per tempus ortis illa summa gratia est, quod homo in unitate personae coniunctus est Deo". Potuit igitur Deus aliam animam et aliam carnem sumere , et carnem utique aliunde quam de genere Adam.
Unde Augustinus, in libro XIII De Trinitate: "Poterat utique Deus hominem aliunde suscipere, in quo esset me- diator Dei et hominum, non de genere illius Adam, qui peccato suo genus obligavit humanum, sicut ipsum, quem primum creavit, non de genere alicuius creavit. Potuit ergo vel sic, vel alio quo vellet modo creare unum alium, de quo vinceretur victor prioris. Sed melius iudicavit, et de ipso quod victum fuerat genere, assumere hominem, per quem hominis vinceret inimicum; et tamen ex Virgine, cuius conceptum Spiritus, non caro, fides, non libido praevenit, nec interfuit carnis concupiscentia, qua ceteri concipiuntur qui originale trahunt peccatum; sed credendo, non concumbendo sancta est fecundata virginitas".
On this page