Text List

Capitulum 2

[Cap. 2]

Si homo ille potuerit peccare, vel non esse Deus.

Ideo non immerito quaeritur, utrum homo ille potuerit peccare, vel non esse Dens. Si enim potuit peccare, et potuit damnari; si potuit damnari, potuit non esse Dens; ergo si potuit pecrare, potuit non esse Deus; quia esse Deum et posse velle iniquitatem simul nequeunt esse.

Hic distinctione opus est, utrum de persona, an de natura agatur. Si enim de persona agitur, manifestum est, quia peccare non potuit, nec Deus non esse potuit. Si vero de natura, discu¬ tiendum est, utrum agat de ea ut Verbo unita, an de ea tan- quam non unita Verbo, et tamen enti, id est, an de ea, secundum quod fuit unita Verbo, an de ea, secundum quod esse potuit et non unita Verbo. Non est enim ambiguum, animam illam, entem unitam Verbo, peccare non posse; et est sine ambiguo verum, eandem, si esset et non unita Verbo, posse peccare.

Quidam tamen probare conantur, eam etiam unitam Verbo, posse peccare, quia liberum arbitrium habet, et ita potest flecti in utramque partem.

Quod frivolum est, cum et Angeli liberum arbitrium habeant, et tamen gratia a Deo sunt confirmati, ut peccare nequeant. Quanto magis ergo ille homo, cui "spiritus" "est datus sine mensura" ?

Inducunt quoque auctoritatem ad probandum idem. Scriptum est enim in libro Sapientiae : "Qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere malum, et non fecit."

Sed hoc accipiendum est secundum membra, vel partim de capite, partim de membris; de capite: "non est transgressus," et "non fecit malum;" de membris: "potuit transgredi," et "facere malum."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2