Capitulum 3
[Cap. 3]
Si Deus potuit assumere hominem in sexu muliebri.
Solet etiam quaeri, quamvis curiose, a nonnullis, si Deus humanam naturam potuit assumere secundum muliebrem sexum.
Quidam arbitrantur, eum potuisse assumere hominem in femineo sexu, ut assumsit in virili; sed opportunius atque convenientius factum est, ut de femina nasceretur et virum assumeret, ut ita utriusque sexus liberatio ostenderetur.
Unde Augustinus in libro 83 Quaestionum: "Hominis liberatio in utroque sexu debuit apparere. Ergo quia virum oportebat suscipere , qui sexus honorabilior est, consequens erat, ut feminei sexus liberatio hinc appareret, quod ille vir de femina natus est". Sapientia ergo Dei, quae dicitur unigenitus Filius, homine suscepto in utero et de utero Virginis, liberationem hominis indicavit.
On this page