Text List

Capitulum 1

Cap. Unicum.

De sapientia et gratia Christi hominis, an in eis proficere potuerit.

Praeterea sciendum est, Christum secundum hominem ab ipsa conceptione gratiae plenitudinem recepisse, cui "spiritus datus est non ad mensuram," et in quo "plenitudo divinitatis habitat corporaliter".

"Ita vero habitat, ut ait Augustinus Ad Dardanum, quod omni gratia plenus est; non ita habitat in Sanctis. Ut et in nostro corpore inest sensas singulis membris, sed non quantum in capite; ibi enim et visus est et auditus et olfactus et gustus et tactus, in ceteris autem solus est tactus": ita et in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis, quia ille est caput, in quo sunt omnes sensus. In Sanctis vero quasi solus tactus est, quibus datus est spiritus ad mensuram, cum de "illius plenitudine acceperunt" Acceperunt autem de illius plenitudine non secundum essentiam, sed secundum similitudinem, quia nunquam illam eandem essentialiter, sed similem acceperunt gratiam. Puer ergo ille "plenus sapientia et gratia" fuit ab ipsa conceptione.

Unde Ieremias recte dicit: "Novum faciet Dominus super terram; mulier circumdabit virum;" quia in utero Virginis perfectus vir exstitit, non solum propter animam et carnem, sed etiam propter sapientiam et gratiam, qua plenus erat.

Huic autem sententiae videtur obviare quod in Lucae Evangelio legitur: "Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines." Si enim proficiebat sapientia et gratia, non videtur a conceptione habuisse plenitudinem gratiae sine mensura.

Ad quod sane dici potest, ipsum secundum hominem tantam a conceptione accepisse sapientiae et gratiae plenitudinem, ut Deus ei plenius conferre non potuerit; et tamen vere dicitur pro¬ fecisse sapientia et gratia, non quidem in se, sed in aliis, qui de eius sapientia et gratia proficiebant, dum eis sapientiae et gratiae munera, secundum processum aetatis, magis ac magis patefaciebat.

Unde Gregorius in quadam homilia ait: "Iuxta hominis naturam proficiebat sapientia, non quod ipse sapientior esset ex tempore, qui a prima conceptionis hora spiritu sapientiae plenus permanebat; sed eandem qua plenus erat sapientiam, ceteris ex tempore paulatim demonstrabat, luxta hominis naturam "proficiebat aetate"de infantia ad iuvenlutem; iuxta hominis naturam "proficiebat gratia,"non ipse quod non habebat per accessum temporis accipiendo, sed pandendo donum gratiae, quod habebat. "Apud Deum et homines,"quia quantum, proficiente aetate, patefaciebat hominibus dona gratiae, quae sibi inerant, et sapientiae, tantum eos ad laudem Dei excitabat; et sic Deo Patri ad laudem, el hominibus ad salutem proficiebat". In aliis ergo, non in se, proficiebat sapientia et gratia. Unde in eodem Evangelio puer ille "plenus sapientia et gratia" perhibetur. Sic ergo dicitur profecisse sapientia et gratia, ut aliquis rector ecclesiasticus dicitur proficere in cura sibi credita, dum per eius industriam alii proficiunt.

Alibi tamen scriptum reperitnr, quod secundum sensum hominis profecerit, sicut aetate hominis profecit.

Ait enim Ambrosius in libro III De Spiritu sancto sic: "Dens perfectionem naturae assumsit humanae. Suscepit sensum hominis, sed non sensu carnis fuit inflatus. Sensu hominis animam dixit turbatam; sensu hominis esurivit et rogavit; sensu hominis profecit, sicut scriptum est : "Iesus proficiebat aetate et sapientia et gratia."Quomodo proficiebat sapientia Dei? Profectus aetatis et profectus sapientiae sed humanae est. Ideo aetatem commemoravit, ut secundum hominem crederes dictum; aetas enim non divinitatis, sed corporis est. Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis. Sensus autem proficit , quia sensus, ideo sapientia. Quis sensus proficiebat? Si humanus, ergo ipse susceptus est; si divinus, ergo mutabilis per profectum; quod enim proficit, mutatur in melius; sed quod divinum est non mutatur; quod ergo mutatur non est divinum. Sensus igitur proficiebat humanus; sensum ergo suscepit humanum".

"Non poterat confortari virtus Dei, nec crescere Deus, nec altitudo sapientiae Dei impleri. Quae igitur implebatur, erat non Dei, sed nostra sapientia. Nam quomodo implebatur, qui, ut "omnia impleret, descendit"? Per quem autem sensum dixit Isaias, quod patrem puer nesciebat aut matrem ? Scriptum est enim: "Priusquam sciat puer patrem aut matrem, accipiet spolia Samariae."Sapientiam enim Dei futura et occulta non fallunt. Expers autem agnitionis infantia, per humanam utique imprudentiam, quod adhuc non didicit ignorat. Sed verendum est, inquam, ne, si duos principales sensus, aut geminam sapientiam Christo tribuimus, Christum dividamus. Nunquid , cum et divinitatem eius et carnem adoramus, Christum dividimus? Nunquid, cum in eo imaginem Dei crucemque veneramur, dividimus eum? Apostolus certe, qui de eo dixit, "quoniam, etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei,"ipse dixit quia "non divisus est Christus."Nunquid etiam, cum dicimus, quia animam rationalem et intellectus nostri suscepit capacem, dividimus eum ? Non enim ipse Deus-Verbum pro anima rationali et intellectus capaci in carne sua fuit; sed animam rationalem et intellectus capacem, et ipsam humanam, et eiusdem substantiae cuius nostrae animae, et carnem nostrae similem, eiusdemque cuius caro est nostra substantiae, suscipiens, perfectus etiam homo fuit".

Haec verba Ambrosii pia diligentia inspicienda sunt, quae ex parte, hominis ignorantiam instruunt et illuminant, ex parte, errandi fomitem male intellecta ministrant. His etenim evidenter traditur, duos in Christo esse principales sensus sive geminam sapientiam. Neque ideo unitas et singularitas personae dividitur, sed iuxta duas naturas, duas habet sapientias: unam non creatam, sed genitam, quae ipse est; alteram non genitam, sed creatam et per gratiam ei collatam. Nam Isaias de eo praetestatur: "Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus" etc. Spiritu ergo sapientiae et intellectus, id est sapientia et intelligentia, per Spiritum sanctum gratis data, Christus erat sapiens secundum animam; secundum Deum vero sapiens erat sapientia genita , quae ipse est. Et sicut, in quantum Deus est, bonus est bonitate naturali, quae ipse est, et iustus iustitia naturali, quae ipse est, ita sapiens sapientia naturali, quae ipse est. Anima vero eius , sicut bona est et insta, bonitate vel iustitia gratis data, quae ipse vel ipsa non est, ita est sapiens sapientia gratis data, quae ipsa non est. Et licet gemina in Christo sit sapientia, una tamen eademque persona est, quae, in quantum est Deus, vel in quantum est divina natura, sapiens est sapientia aeterna . In quantum vero eadem persona homo est, id est secundum hominem acceptum, vel in quantum est subsistens ex anima et carne, sapiens est sapientia gratuita. Sapiens est igitur humano sensu et divino.

Sed ex qua causa illius dicti intelligentia, scilicet "sensus proficiebat humanus", assumenda est? Aperte enim videtur Ambrosius innuere, quod Christus secundum humanum sensum profecerit, et quod infantia eius expers cognitionis fuerit, et patrem et matrem ignoraverit; quod nec Ecclesia recipit, nec praemissae auctoritates patiuntur sic intelligi.

Sed ita sane potest accipi, ut quantum ad visum hominum et sui sensus ostensionem, Christus profecisse dicatur. Proficiebat ergo humanus sensus in eo secundum ostensionem, et aliorum hominum opinionem. Ita etiam patrem et matrem dicitur ignorasse in infantia, quia ita se habebat et gerebat, ac si agnitionis esset expers.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1