Capitulum 1
Capitulum 1
Si anima Christi habuerit sapientiam parem cum Deo, el si omnia scit, quae Deus.
Hic quaeri opus est, cum anima Christi esset sapiens sapientia gratuita, utrum habuerit sapientiam aequalem Deo, sive omnium rerum scientiam habuerit vel habeat, id est, utrum omnia sciat, quae Deus scit.
Quibusdam placet, quod nec parem cum Deo habeat scientiam, nec omnia sciat, quae Deus, quia in nullo creatura aequatur Creatori. Cum igitur anima illa creatura sit, in nullo aequatur Creatori, ergo nec in sapientia; non ergo habet aequalem cum Deo sapientiam, nec scit omnia, quae scit Deus.
Item si anima illa aequalem habet cum Deo sapientiam, non ergo Deus in omni bono maiorem habet sufficientiam quam eius creatura.
Inducunt etiam auctoritates ad idem probandum. Ait enim Propheta ex persona hominis assumti: "Mirabilis facta est scientia tua ex me", "et non potero ad eam." Quod exponens Cassiodorus ait: "Veritas humanae conditionis ostenditur, quia homo assumtus divinae substantiae non potest aequari in scientia, vel in alio".
Apostolus etiam ait: "Nemo novit quae sunt Dei, nisi Spiritus Dei, qui solus scrutatur omnia, etiam profunda Dei."
His aliisque pluribus rationibus et auctoritatibus nituntur, qui animam Christi asserunt nec parem cum Deo habere scientiam, nec omnia scire, quae Deus; quia si omnia scit, quae Deus, scit ergo creare mundum, scit etiam creare se ipsam.
Quibus respondentes dicimus , animam Christi per sapientiam gratis datam in Verbo Dei, cui unita est, quod perfecte intelligit, omnia scire, quae scit Deus, sed non omnia posse, quae potest Deus, nec ita clare ac perspicue omnia capit, ut Deus; et ideo non aequatur Creatori suo in scientia, etsi omnia sciat, quae et ipse; nec est eius sapientia aequalis sapientiae Dei, quia illa multo est dignior, digniusque et perfectius omnia capit quam illius animae sapientia. Ergo et in scientia maiorem habet sufficientiam Deus, quam anima illa, quae dignior est omni creatura.
Illud vero Apostoli, quod inducunt: "Nemo novit quae Dei sunt, nisi Spiritus Dei, qui solus scrutatur omnia", pro nobis facit. Mox enim addit Apostolus: "Nos autem Spiritum Dei habemus", ut per Spiritum quem habebat, Dei profunda se scire ostenderet. Sed anima illa prae omnibus Spiritum Dei habuit, cui "Spiritus non est datus ad mensuram", ut ait Ioannes Evangelista. Dona igitur Spiritus sancti sine mensura habuit, ergo et sapientiam. Omnia ergo scivit anima illa: si enim quaedam scivit, quaedam non, non sine mensura scientiam habuit; sed sine mensura scientiam habuit; scit igitur omnia.
Fulgentius etiam in sermone quodam multa inducit, quibus asserit, animam illam rerum omnium scientiam habere, utens auctoritate Apostoli dicentis: "In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi".
On this page