Capitulum 2
Capitulum 2
Quare Deus non dedit illi animae potentiam omnium, ut scientiam.
Si vero quaeritur, quare Deus non ei dederit potentiam faciendi omnia, ut scientiam, responderi potest, quia naturaliter capax est scientiae; et ideo id ei congrue datum est sine mensura, cuius ipsa naturaliter capax est. Non est autem ei datum posse facere omnia, quae Deus facit, ne omnipotens et per hoc Deus putaretur. Verumtamen forte nec potentiam faciendi omnia ei Deus praestare potuit, etsi potentiam faciendi aliqua, quae non facere potest. Scit igitur anima Christi omnia, quae Deus, in Verbo Dei, quod liquidius et praesentius omni creatura contemplatur, ut ei unita, in quo etiam Angeli et quae Dei sunt et quae futura sunt, cognoscunt.
Sed si anima illa non habet tantam potentiam, quantam et Deus, nec homo assumtus tantam potentiam, quantam et Deus, quomodo ergo intelligitur illud Ambrosii Super Lucam, ubi Angelus de nascituro Filio Virginis ait: " "Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur?"Non ideo, inquit, erit magnus, quod ante partum Virginis magnus non fuerit, sed quia potentiam, quam Dei Filius naturaliter habet, homo erat ex tempore accepturus, ut una sit persona homo et Deus". Ecce aperte dicit, quod homo erat accepturus ex tempore potentiam, quam habuit Dei Filius naturaliter, Sed si homo accepturus erat illam potentiam, ergo vel persona, vel natura hominis; sed persona non, quia semper habuit et habet; ergo natura; si natura, ergo anima: nam de carne constat, quod accipere non possel.
Ad quod dicimus, illud esse accipiendum de persona, sed non in quantum est Dei, immo in quantum est hominis persona. Una est enim persona Dei et hominis, Filii Dei et filii hominis, quae, in quantum est Dei persona, semper et naturaliter omnipotentiam habuit, sed in quantum est hominis, non semper fuit. Illa ergo persona, quae semper fuerat Dei, futura erat hominis persona; et secundum hoc, quod futura erat hominis persona, acceptura erat ex tempore potentiam, quam naturaliter el semper habuerat, in quantum Dei persona .
On this page