Capitulum 1
Capitulum 1
De hominis defectibus, quos assumsit Christus.
Illud quoque praetermittendum non est, quod Dei Filius naturam hominis accepit passibilem, animam passibilem, carnem passibilem et mortalem. Ut enim probaretur verum corpus habere, suscepit defectus corporis, famem et sitim et huiusmodi; et ut veram animam probaretur habere, suscepit defectus animae, scilicet tristitiam, timorem, dolorem et huiusmodi.
Unde Augustinus Super Genesim in libro XII: "Non corpus sentit, sed anima per corpus, quo velut nuntio utitur ad contirmandum in se ipsa quod extrinsecus nuntiatur". Sicut ergo anima, quod foris est per corpus tanquam instrumentum videt vel audit, ita etiam per corpus quaedam sentit mala, quae sine cor¬ pore non sentiret, ut famem et sitim et huiusmodi; unde non immerito defectus corporis dicuntur. Quaedam autem non per corpus, immo etiam sine corpore sentit, ut est limor et huiusmodi. Sentit igitur anima dolores, sed quosdam per instrumentum corporis, quosdam vero non.
Suscepit autem Christus sicut veram naturam hominis, ita et veros defectus hominis, sed non omnes. Assumsit enim defectus poenae, sed non culpae; nec tamen omnes defectus poenae, sed eos omnes, quos homini eum assumere expediebat, et suae dignitati non derogabat. Sicut enim propter hominem homo factus est, ita propter eum, hominis defectus suscepit: suscepit enim de nostro, ut de suo nobis tribueret , ut nostrum tolleret V Suscepit enim nostram vetustatem, ut suam nobis infunderet novitatem. "Simplam accepit ille vetustatem, id est poenae, ut nostram duplam consumeret", id est poenae et culpae.
Tradit auctoritas , quod Dominus noster in se suscepit omnia infirmitatis nostrae, praeter peccatum. Quod nisi accipiatur de illis tantum, quae eum sumere pro nobis oportuit nec dedecuit, falsum esse probabitur. Non enim assumsit ignorantiam aliquam, cum sit ignorantia quaedam, quae defectus est, nec peccatum est, scilicet ignorantia invincibilis: nam vincibilis peccatum est, si tamen de his est, quae nobis expedit scire; sunt enim quaedam, quorum scientia non affert, vel ignorantia non impedit salutem; et forte talium rerum ignorantia defectus non est. Constat autem, in nobis esse ignorantiam atque difficultatem volendi vel faciendi bonum, quae ad miseriam nostram pertinent.
Unde Augustinus in libro III De libero arbitrio : "Approbare, inquit, falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati". "Ex qua miseria, peccantibus iustissime inflicta, liberat Dei gratia, quia sponte homo libero arbitrio cadere potuit , non etiam surgere . Ad quam miseriam pertinet ignorantia et difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio nativiiatis suae, nec ab isto malo quisquam, nisi gratia Dei, liberatur". Ecce evidenter dicit hic Augustinus, ignorantiam, qua quis invitus falsa pro veris approbat, et difficultatem, qua non potest se temperare a malo, ad miseriam nostram perlinere et poenam esse hominis. Haec autem Christus non habuit; non igitur accepit omnes defectus nostrae infirmitatis, praeter peccatum.
Cui obviat quod Augustinus tradere videtur, haec scilicet Deum inculpabiliter ante peccatum in exordio conditionis homini potuisse indere, ut essent ei naturalia, in libro Retractationum ita inquiens: "Ignorantia et difficultas, etiam si essent hominis primordia naturalia, nec sic culpandus Deus, sed laudandus esset". Sed si haec homo in primordio naturaliter habuisset, nunquid es¬ sent in eo defectus et poenae? Si defectus vel poena ei indita fuisset ante peccatum, iniuste cum eo agi videretur, si ante culpam sentiret poenam.
Ob hoc sane dicimus, illa non fuisse defectus vel poenas, si naturaliter homini infuissent, sicut non fuit homini, ante peccatum nondum gratiam adepto, defectus sive poena non posse proficere. Sed postquam gratiam recepit, per quam proficere potuit et ad tempus etiam profecit, eamque culpa sua post amisit, simulque proficiendi facultatem perdidit, defectus fuit ei et poena non posse proficere, scilicet malum declinare, et bonum facere. Omnes igitur defectus nostros suscepit Christus praeter peccatum, quos ei conveniebat suscipere et nobis expediebat. Sunt enim plura aegritudinum genera et corporis vitia, a quibus omnino immunis exstitit. Quos enim defectus habuit, vel ad ostensionem verae humanitatis, ut timorem et tristitiam, vel ad impletionem operis, ad quod venerat, ut passibililatem et mortalitatem, vel ab immortalitatis desperatione spem nostram erigendam, ut mortem, suscepit.
Hos autem defectus non conditionis suae necessitate, sed miserationis voluntate suscepit. Veros quidem habuit defectus, sicut et nos, sed non eadem causa. Nos enim ex peccato originali hos defectus trahimus, sicut Apostolus insinuat dicens: "Corpus quidem propter peccatum mortuum est," id est, necessitatem moriendi habet in se. Christus autem non ex peccato huiusmodi habuit defectus, quia sine peccato est conceptus, et natus, "et in terris conversatus". Sed ex sola miserationis voluntate de nostro in se transtulit veram infirmitatem, sicut accepit veram carnem, quam sine omni infirmitate assumere potuit, sicut absque culpa eandem suscepit.
Sed quia nonnulli de sensu in passione humanitatis Christi male sensisse inveniuntur, asserentes, similitudinem atque imaginem passionis et doloris Christum hominem pertulisse, sed nullum omnino dolorem vel passionem sensisse, auctoritatum testimoniis eos convincentes, indubitabile faciamus quod supra diximus.
Et Veritas ipsa in Evangelio ait: "Tristis est anima mea usque ad mortem;" ubi etiam legitur: "Coepit lesus pavere et taedere."
Propheta etiam ex persona Christi ait: "Repleta est malis anima mea;" quod exponens Augustinus inquit: "Non vitiis et peccatis, sed humanis malis, id est doloribus, repleta fuit anima Christi, quibus ipsa compatitur carni. Non enim dolor corporis potest esse sine anima; dolere autem anima, etiam non dolente corpore, potest. Hos autem humanae infirmitatis affecus. sicut ipsam carnem ac mortem, non conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit".
Ambrosius etiam in libro De Trinitate ait: "Scriptum est: "Pater, si possibile est, transeat"a "me calix iste."Timet ergo Christus; et dum Petrus non timet, Christus timet. Petrus dixit: Animam meam pono pro te; Christus dicit: Anima mea turbatur. Utrumque verum est et rationis plenum, quod et ille qui est inferior, non timet; et ille qui superior est, gerit timentis affectum".
Idem in eodem : "Ut homo turbatur, ut homo fiet, ut homo crucifigitur" ; "per naturam hominis et taediavit et resurrexit". "Non turbatur eius virtus, non turbatur eius divinitas, sed turbatur anima, secundum humanae fragilitatis assumtionem turbatur . Nam qui suscepit animam, suscepit etiam animae passionem: non enim eo, quod Deus erat, aut turbari, aut mori posset".
Idem in eodem: "Suscepit tristitiam meam, confidenter tristitiam nomino, qui crucem praedico. Ut homo habuit tristitiam, quam meo suscepit affectu, mihi compatitur, mihi tristis est, mihi dolet. Ergo pro me et in me doluit, qui pro se nihil habuit, quod doleret". "Doles igitur, Domine lesu, mea vulnera, non tua, quia tu non pro te, sed pro me doles".
Hieronymus quoque in Explanatione fidei ait: "Nos ita dicimus hominem passibilem a Dei Filio susceptum, ut Deitas impassibilis permaneret. Passus est enim Filius Dei non putative, sed vere, omnia quae Scriptura testatur, secundum illud quod pali poterat, scilicet secundum substantiam assumtam. Licet ergo persona Filii susceperit passibilem hominem, ila tamen eius habitatione secundum suam substantiam nil passa est, ut tota Trinitas, quam impassibilem necesse est confiteri".
His aliisque auctoritatibus perspicuum fit, Christum vere passibilem assumsisse hominem, atque in eo defectus et affectus nostrae infirmitatis suscepisse, sed voluntate, non necessitatis conditione.
Nam super illum locum Psalmi: "Clamavi , et non exaudies," Augustinus tradere videtur, Christum nec vere timuisse, nec vere tristatum esse, sic dicens: "Quomodo hoc dicit, "qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius"? Sed de nobis, corpore suo, hoc dicit; corporis enim sui, id est Ecclesiae, gerebat personam; sicut et alibi, cum dixit: "Transeat a me calix iste,"pro nobis loquitur, nisi forte putatur timuisse mori; sed non vere timebat Dominus pati, tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus "dissolvi et esse cum Christo."Non enim fortior est miles quam imperator. Miles ergo coronandus gaudet mori, et Dominus coronaturus timet mortem ? Sed infirmitatem nostram repraesentans, pro suis infirmis, qui timent mori, haec dixit; vox illorum erat".
On this page