Capitulum 2
Capitulum 2
De propassione et passione timoris, vel tristitiae.
Ne autem in sacris litteris aliqua adversa diversitas esse putetur, harum auctoritatum verba in hunc modum accipienda dicimus, ut non veritatem timoris et tristitiae vel propassionem , sed timoris et tristitiae necessitatem et passionem a Christo removisse intelligantur.
Habuit enim Christus verum timorem et tristitiam in natura hominis, sed non sicut nos, qui sumus membra eius. Nos enim, causa peccati nostri, his defectibus necessario subiacemus, et in nobis sunt isti defectus secundum propassionem et passionem, sed in Christo nonnisi secundum propassionem. Sicut enim in peccatis gradus quidam notantur propassio et passio, ita et in his poenalibus affectibus. Afficitur enim quis interdum timore vel tristitia, ita ut mentis intellectus non inde moveatur a rectitudine vel Dei contemplatione, et tunc propassio est; aliquando vero movetur et turbatur, et tunc passio est. Christus vero non fuit ita turbatus in anima timore vel tristitia, ut a rectitudine vel Dei contemplatione aliquatenus declinaret; secundum quem modum intelligitur, cum dicitur non timuisse vel tristis fuisse.
Unde Hieronymus Super Matthaeum, ubi legitur: "Coepit contristari et moestus esse," "ut veritatem, inquit, probaret as- sumti hominis, vere contristatus est, sed non passio eius dominatur animo, verum propassio est. Unde ait: "Coepit contristari."Aliud est enim contristari, aliud incipere contristari", quod est, aliter contristatur quis per propassionem, aliter per passionem. Ideoque secundum hanc distinctionem aliquando dicitur Christus non vere timuisse, aliquando vere timuisse, quia verum timorem habuit et tristitiam, sed non secundum passionem, neque ex necessitate conditionis.
Unde Augustinus, ex his causis volens assumi dictorum intelligentiam, dicit, Christum non vere timuisse vel tristatum esse, et in continenti, veram tristitiam habuisse, his verbis: "Infirmos in se praesignans Dominas, ait: "Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste."Non enim vere timebat Dominus pati, tertia die resurrecturus, cum arderet Paulus "dissolvi et esse cum Christo."Iste gaudet coronandus, et tristis est Dominus coronaturus" ? Ecce hic videtur tristitiam et timorem a Christo removere.
Continuo autem subiunxit: "Sed tristitiam sic assumsit, quo modo carnem. Fuit enim tristis, ut Evangelium dicit. Si enim non tristis fuit, cum Evangelium dicat: "Tristis est anima mea"etc., ergo et quando dicit: Dormivit lesus, non dormivit; vel quando dicit manducasse, non manducavit; et ita nihil sanum relinquetur, ut dicatur etiam, quia corpus non erat verum. Quidquid ergo de illo scriptum est, verum est, et factum est. Ergo et tristis fuit, sed voluntate tristitiam suscepit veram, quo modo voluntate carnem veram".
On this page